¶ QVÆRITVR, an confessio sit adeo necessaria ad salutem sicut baptismus: ita quod nunquam liceat illam omittere? Respondeo primo quod non est adeo necessaria vt baptismus. Nam puer sine actuali baptismo non potest saluari, potest autem homo saluari sine actuali confessione. Sed vtrum cum quis potest confiteri possit aliquando omittere confessionem? Respondeo pro nunc quod multa sunt praecepta Dei, & sic quandocunque quis posset confiteri sine transgressione praecepti diuini, tenetur confiteri etiam si perdat bona. Si vero simul concurrat aliud praeceptum diuinum cum confessione, & praeceptum confessionis non possit impleri sine alterius praecepti transgressione, si aliud est maius (maxime de iure naturali) tunc non tenetur confiteri: quale est non scandalizare. Vnde si foemina sciret, confessorem scandalizandum si ei confiteatur, non tenetur confiteri ei, vt latius infra dicemus.