ΒΆ QVaeritur, vtrum in articulo mortis quilibet possit absolui a quolibet sacerdote? Respond. quod si proprius sacerdos sit ibi, vel possit facile haberi, non potest nisi ab eo absolui, capiendo large proprium sacerdotem . Sed si proprius sacerdos non sit praesens, quilibet potest absoluere. Hoc habetur expresse cap. eos de sententia excommunicationis . l. 6. Et extra de furtis cap. fures. Et de officio ordinario, cap. pastoralis. Et ita tenent omnes communiter . Patet etiam ex vniuersali consuetudine ecclesiae . Quando enim papa, vel episcopus reseruant aliquem casum, semper dicunt, nisi in articulo mortis. vbi etiam possunt absolui non solum a peccatis, sed etiam a censuris. Vtrum autem sit de iure diuino, quod in tali casu possit quilibet quemlibet absoluere, parum interest. Palu. 4. d. 20. q. 1. ar. 2. ad. 1. dicit, quod est de iure diuino. Maio. quod de iure positiuo. Capreol. d. 19. q. vnica, & Durandus, dicunt cum Palude, & quod papa non potest hoc impedire. Probabile est vtrumque , probabilius tamen puto, quod est de iure positiuo.