¶ QVÆRitur, an confessio informis (i. in qua propter aliquod impedimentum non confertur gratia) teneat, & sit valida: & per consequens non iteranda ? Est quaestio ardua, & de qua plurimum nostra interest, tractaturque á doctoribus. 4. d. 17. & ibi a S. Tho. q. 3. & in additionibus. q. 9. art. 1. Respondeo quod de hoc sunt duae opiniones extremae , & vna media. Opinio prima est Maio. 4. d. 17. q. 3. 1. &. q. 9. dicentis, quod omnis confessio informis est iteranda, vel si non fuit integra, vel si habuit defectum contritionis. Secunda opinio extrema est Bernardi de Ganaco in impugnationibus Gotfredi quodlibeto. 5. q. 14. vbi ait, quod si confessio fuit integra ex quocunque defectu non detur gratia, non est iteranda, sed erit valida, & verum sacramentum : etiam si placeant peccata praeterita & proponatur amplius peccare. Quia ibi est materia & forma. Alia est opinio media verisimilior: quam tenet Capreol. d. 17. q. 2. & Caieta nus in quaest . quam de hoc facit, & in summa . Oportet igitur hic vitare duos errores extremos. Primus nulla confessio informis est iteranda: est error intolerabilis. Secundus omnis confessio informis est iteranda . Nam si hoc esset verum cum homo non possit esse certus, an confessio sit integra, oporteret in infinitum confiteri: & nulla est tranquilitas . Cum igitur aliqua confessio informis sit iteranda, & aliqua non : ad quaerendum quae sit valida, & quae non, non est attendendum , an sit informis vel non: sed debemus respicere ad causas informitatis. Item notandum , quod causae informitatis tenent se ex parte poenitentis : supposito quod sacerdos sit legitimus. Duo autem sunt actus poenitentis ante absolutionem , scilicet contritio, & confessio & ex his duobus debet prouenire informitas. Si igitur sit informis quia ex intentione non est integra, confessio non est valida, sed est iteranda : & in hoc omnes conueniunt. Si vero sit informis ex defectu contritionis, si quidem nullum dolorem habet nec aduertit, dico quod talis confessio est nulla, ac proinde iteranda. Quia est inualida non propter defectum contritionis, sed quia non est vera confessio. Nam cum confessio sit pars sacramenti poenitentiae , & poenitentia dicat detestationem, oportet quod ipsa confessio sit detestatio: & quia talis solum recitat peccata sua alteri, non confitetur , sed simulat se confiteri, & nouum peccatum incurrit. Si vero habeat dolorem : sed tamen imperfectum , vel ille percipit se non habere sufficientem dolorem , vel non percipit. Si poenitens non percipiat, dico quod talis confessio est valida, ac proinde non iteranda. Et hoc est notandum ad tollendos scrupulos. Si autem percipiat imperfectionem doloris, vel aduertit esse peccatum confiteri cum illa imperfectione doloris, vel non. Si secundum talis confessio est valida, quia integra ex intentione. Si veró aduertat esse peccatum sic confiteri, & confiteatur imperfectionem illam doloris, etiam talis confessio est valida. Quia est integra & vera. Si autem percipiens se non habere perfectum dolo rem, & intelligens illud esse peccatum & fictionem, non confiteatur de illo, dico quod talis confessio est inualida & iteranda . Quia est dimidiata ex intentione .