¶ QVÆRitur, an confessio informis (i. in qua propter aliquod impedimentum non confertur gratia) teneat, & sit valida: & per consequens non iterā da ? Est quæstio ardua, & de qua plurimũ nr̃a interest, tractatur á doctoribus. 4. d. 17. & ibi à S. Tho. q. 3. & in additionibus. q. 9. art. 1. Respondeo ꝙ de hoc sunt duæ opiniones extremę , & vna media. Opinio prima ẽ Maio. 4. d. 17. q. 3. 1. &. q. 9. dicentis, ꝙ omnis confessio informis est iteranda, vel si non fuit integra, vel si habuit defectũ contritionis. Secunda opinio extrema est Bernardi de ganaco in impugnationibus Gotfredi quodlibeto. 5. q. 14. vbi ait, ꝙ si cōfessio fuit integra ex quocun defectu nō detur gratia, non est iteranda, sed erit valida, & verũ sacramentũ : etiā si placeant peccata pręterita & proponat̃ amplius peccare. Quia ibi est materia & forma. Alia est opinio media verisimilior: quā tenet Capreol. d. 17. q. 2. & Caieta nus in quęst . quā de hoc facit, & in sũ ma . Oportet igitur hic vitare duos errores extremos. Primus nulla cōfessio informis est iteranda: est error intolerabilis. Secũdus omnis cōfessio informis est iterāda . Nā si hoc esset verum cùm homo non possit esse certus, an cōfessio sit integra, oporteret in infinitum confiteri: & nulla est trāquilitas . Cum igitur aliqua confessio informis sit iteranda, & aliqua nō : ad quærẽdũ quæ sit valida, & quę non, non est attendendũ , an sit informis vel non: sed debemus respicere ad causas informitatis. Item notādum , ꝙ causæ informitatis tenent se ex parte poenitẽtis : supposito ꝙ sacerdos sit legitimus. Duo autẽ sunt actus poenitentis ante absolutionẽ , scilicet contritio, & confessio & ex his duobus debet ꝓuenire informitas. Si igitur sit informis quia ex intentione non est integra, confessio nō est valida, sed est iterāda : & in hoc oẽs conueniunt. Si verò sit informis ex defectu contritionis, si quidem nullũ dolorem habet nec aduertit, dico ꝙ talis confessio est nulla, ac proindè iteranda. Quia est inualida non propter defectum contritionis, sed quia non est vera confessio. Nam cũ confessio sit pars sacramenti poenitentię , & poenitentia dicat detestationem, oportet ꝙ ipsa confessio sit detestatio: & quia talis solũ recitat peccata sua alteri, nō cō fitetur , sed simulat se confiteri, & nouum peccatũ incurrit. Si verò habeat dolorẽ : sed tñ imperfectũ , vel ille percipit se non habere sufficientem dolorẽ , vel non percipit. Si poenitens non percipiat, dico ꝙ talis confessio est valida, ac proinde non iteranda. Et hoc est notandum ad tollendos scrupulos. Si autem percipiat imperfectionẽ doloris, vel aduertit esse peccatum confiteri cũ illa imperfectione doloris, vel non. Si secundũ talis confessio est valida, quia integra ex intentione. Si veró aduertat esse peccatũ sic confiteri, & confiteatur imperfectionem illam doloris, etiam talis cōfessio est valida. Quia est integra & vera. Si autẽ percipiens se non habere perfectum dolo rem, & intelligens illud esse peccatũ & fictionem, non confiteatur de illo, dico ꝙ talis cōfessio est inualida & iterāda . Quia est dimidiata ex intẽtione :