ΒΆ SED vtrum sacerdos debeat, absoluere eum qui imperfecte dolet, & confitetur illam insufficientiam doloris? Et videtur quod sic, quia talis confessio est valida & non iteranda secundum sanctum Tho. & Caietanum , & omnes: si autem non absoluatur est iteranda, ergo. Respondeo quod sacerdos nullo modo debet talem absoluere. Patet manifeste, quia esset fictio in absolutione, quia ibi non remittuntur peccata: & tamen sacerdos dicit, ego remitto tibi peccata. Item talis sacerdos absoluit auctoritate Dei , sed Deus non absoluit, ergo nec ille debet absoluere. Item qui scit imperfectionem doloris sui peccat peccato sacrilegij petendo absolutionem, ergo multo magis sacerdos absoluens. Sed contra, quia sic confitentur omnes, quod non habent dolorem sufficientem.