¶ SED vtrum sacerdos debeat, absoluere eum qui imperfectè dolet, & cō fitetur illam insufficientiam doloris? Et videtur ꝙ sic, quia talis cōfessio est valida & nō iteranda secundũ sanctũ Tho. & Caietanũ , & omnes: si autẽ non absoluatur est iteranda, ergo. Respōdeo ꝙ sacerdos nullo modo debet talẽ absoluere. Patet manifestè, quia esset fictio in absolutione, quia ibi nō remittuntur peccata: & tamen sacerdos dicit, ego remitto tibi peccata. Itẽ talis sacerdos absoluit auctoritate Dei sed Deus non absoluit, ergo nec ille debet absoluere. Item qui scit imperfectionẽ doloris sui peccat peccato sacrilegij petendo absolutionem, ergo multo magis sacerdos absoluens. Sed contra, quia sic confitentur omnes, ꝙ non habent dolorem sufficientem.