Respondeo quòd ita confitentur propter suspitionẽ quam habent. Si autẽ scirem me imperfectè dolere, nec deberem petere absolutionẽ , nec sacerdos deberet absoluere. Confessio aũt quæ secundùm. S. Tho. est valida & non iteranda, est quando nō percipit imperfectionẽ doloris & absoluitur, vel qñ de facto absoluitur â sacerdote sciente imperfectionem doloris eius. ¶ QVÆritur, vtrũ oporteat, quòd cō fessio sit integra? Respondeo ex sententia omniũ ꝙ sic, aliâs est inualida sacrilega, & iteranda. Probat sanctus Tho. quia sacramentũ poenitẽtiæ est quædā medicina contra morbũ : at medicus non potest conuenientêr admouere medicinam nisi intelligat totum statum infirmi. Si em̃ habeat dolorẽ splenis, & iecoris, & medicus intelligat primũ solũ , poterit applicare medicinas quæ noceant iecori. Et idem de medicina spũali cōfessionis &c. Itẽ ꝓbat̃ ex vsu ecclesię , nullus em̃ sacerdos audiret dimidia peccata. Itẽ quia sacerdos absoluit auctoritate Dei, Deus autẽ nō absoluit ab vno & non ab alio ( impiũ em̃ est à Deo sperare dimidiā veniā ) ergo. Itẽ confessio dimidiata est contra formā absolutionis, qua dicitur ego te absoluo ab oĩbus peccatis tuis, ergo. Itẽ Augustinꝰ dicit quòd est hypocrita qui non confitetur oĩa peccata, ergo. Hęc conclusio est inuiolata & quæ ab omnibus tenetur.