# 146 Confessio an sit integra Respondeo quod ita confitentur propter suspitionem quam habent. Si autem scirem me imperfecte dolere, nec deberem petere absolutionem , nec sacerdos deberet absoluere. Confessio autem quae secundum. Sanctum Tho. est valida & non iteranda, est quando non percipit imperfectionem doloris & absoluitur, vel quando de facto absoluitur a sacerdote sciente imperfectionem doloris eius. ¶ QVÆritur, vtrum oporteat, quod confessio sit integra? Respondeo ex sententia omnium quod sic, alias est inualida sacrilega, & iteranda. Probat sanctus Tho. quia sacramentum poenitentiae est quaedam medicina contra morbum : at medicus non potest conuenienter admouere medicinam nisi intelligat totum statum infirmi. Si enim habeat dolorem splenis, & iecoris, & medicus intelligat primum solum , poterit applicare medicinas quae noceant iecori. Et idem de medicina spirituali confessionis &c. Item probatur ex vsu ecclesiae , nullus enim sacerdos audiret dimidia peccata. Item quia sacerdos absoluit auctoritate Dei, Deus autem non absoluit ab vno & non ab alio ( impium enim est a Deo sperare dimidiam veniam ) ergo. Item confessio dimidiata est contra formam absolutionis, qua dicitur ego te absoluo ab omnibus peccatis tuis, ergo. Item Augustinus dicit quod est hypocrita qui non confitetur omnia peccata, ergo. Haec conclusio est inuiolata & quae ab omnibus tenetur.