ΒΆ SED quid si confessio sit dimidiata ex negligentia, quia non fecit sufficientem indagationem? Respondeo quod si ex industria fuerit negligens, vel si ita contemnat vt quasi ex industria nolit examinari: sicut qui per unum annum integrum non est confessus , & accedit ad confessionem sine aliqua examinatione, volens quidem quod omnia venirent ad eius memoriam , talis confessio est nulla, ac proinde iteranda. Si vero omisserit aliquod peccatum , putans se fecisse sufficientem indagationem : etiam si illa ignorantia sit culpabilis mortaliter, confessio est valida, & non iteranda.