¶ SED quid si confessio sit dimidiata ex negligentia, quia non fecit sufficientem indagationem? Respōdeo ꝙ si ex industria fuerit negligens, vel si ita contẽnat vt quasi ex industria nolit examinari: sicut qui per vnũ annũ integrum non est cōfessus , & accedit ad confessionem sine aliqua examinatione, volens quidem ꝙ oĩa venirẽt ad eius memoriā , talis cōfessio est nulla, ac proindè iteranda. Si verò omisserit aliquod peccatũ , putās se fecisse sufficientẽ indagationẽ : etiam si illa ignorantia sit culpabilis mortalitèr, confessio est valida, & non iteranda.