¶ QVÆritur, quae diligentia requiritur ad examinandum conscientiam? Respondeo, quod raro continget, quod velit quis examinare conscientiam suam & putet se fecisse sufficientem diligentiam quin fecerit diligentiam. Quando est mihi probabile, quod satis est quod feci: obliuio peccati non erit culpabilis, mortaliter saltem. Respondeo, quod praeceptum de examinatione conscientiae est idem quod de confessione , & de integre confitendo. & quia nemo integre confiteretur si non examinaret se, tenetur examinare: & non examinans, peccat contra praeceptum confessionis . Et cum non sit peculiare prae ceptum de examinatione, videtur quod non tantum teneatur ad illam sicut si fuisset particulariter praecepta : maior enim diligentia requiritur circa finem quam circa media. Satis est ergo quod faciam diligentiam moralem : sicut nec teneor scribere peccata, vt recorder eorum. Si autem particulari praecepto teneretur recordari peccatorum, teneretur etiam scribere. Dico igitur, quod postquam quis voluit adhibere diligentiam, & fecit aliqualem examinationem, quam putauit sufficientem: credo quod raro talis committet negligentiam. Dico praetereá quod quando ego puto, quod per paruam diligentiam vlteriorem veniam in cognitionem peccatorum praeteritorum: si non fecero illam non erit sufficiens examinatio. Sufficit autem taliter examinare, quod etiam si amplius examinassem per aliquod aliud tempus non recordarer aliorum. Et haec suffi cit. Credo quod viri qui habent animae suae curam, nunquam deficiunt in examinatione conscientiae suae. Ex hac conclusione qua diximus quod confessio non integra ex negligentia examinationis non est valida, sequitur quod confessor non debet audire eum qui non fecit examinationem: maxime si sit de numero eorum qui non confitentur nisi semel aut bis in anno. Satis est tamen quod adhibuerit aliquam diligentiam , nec eum qui dicit se aliquam fecisse debet confessor repellere.