Examinatio consciẽ tiæ ad cōfessionẽ quā ta diligentia faciẽda . ¶ QVÆritur, quæ diligentia requiritur ad examinandum conscientiam? Respondeo, ꝙ raro continget, quòd velit quis examinare conscientiā suā & putet se fecisse sufficientem diligẽ tiam quin fecerit diligentiam. Quando est mihi probabile, ꝙ satis est quod feci: obliuio peccati non erit culpabilis, mortaliter saltem. Respondeo, ꝙ præceptum de examinatione consciẽ tię est idem quod de cōfessione , & de integrè confitendo. & quia nemo integre confiteretur si non examinaret se, tenetur examinare: & non examinans, peccat contra præceptum cōfessionis . Et cum non sit peculiare præ ceptum de examinatione, videtur ꝙ non tantum teneatur ad illam sicut si fuisset particularitèr pręcepta : maior enim diligẽtia requiritur circa finẽ  circa media. Satis est ergo ꝙ faciam diligẽtiam moralẽ : sicut nec teneor scribere peccata, vt recorder eorum. Si autem particulari pręcepto teneretur recordari peccatorum, teneretur etiam scribere. Dico igitur, quòd postquàm quis voluit adhibere diligentiam, & fecit aliqualem examinationem, quā putauit sufficientem: credo quòd raro talis cōmittet negligentiam. Dico pretereá quòd quādo ego puto, quòd per paruam diligẽtiam vlteriorem veniā in cognitionem peccatorum præteritorum: si nō fecero illam non erit sufficiens examinatio. Sufficit autem taliter examinare, quòd etiam si amplius examinassem per aliquod aliud tẽpus non recordarer aliorum. Et hęc suffi cit. Credo ꝙ viri qui habẽt aĩ æ suę curam, nunquā deficiunt in examinatione consciẽtiæ suæ. Ex hac cōclusione qua diximus ꝙ confessio non integra ex negligentia examinationis non est valida, sequitur ꝙ confessor nō debet audire eum qui non fecit examinationem: maxime si sit de numero eorum qui non confitentur nisi semel aut bis in anno. Satis est tamen ꝙ adhibuerit aliquā diligentiā , nec eũ qui dicit se aliquā fecisse debet confessor repellere.