¶ QVÆritur, qui habet peccata reseruata, & etiam non reseruata, quomodo poterit confiteri, maxime si superior nolit audire nisi reseruata? De hoc casu fuit multa contentio apud doctores, quorum opinionibus dimissis, dico quod si iudex superior et inferior sint praesentes , inferior non potest absoluere a non reseruatis: nisi prius petatur facultas absoluendi a reseruatis. Quia integritas confessionis est de iure diuino. Cum ergo ille poenitens habeat copiam confessoris cui potest integre confiteri, non potest inferior diuidere absolutionem . Sed superior audiat omnia peccata, vel det facultatem absoluendi á reseruatis. Hoc Adrianus. q. 4. de confessione. Et Durandus. 4. d. 17. q. 15. contra Caietanum. Et si superior solum absoluat a reseruatis, talis absolutio non est sacramentalis sed solum a censuris , & datur facultas inferiori vt absoluat ab omnibus peccatis. Si autem superior absens sit & non pateat facilis aditus ad eum & instet tempus celebrandi, inferior absoluat a non reseruatis, & pro reliquis expectet absolutionem superioris: nisi illis sit anexa aliqua excommunicatio reseruata: vt in casibus bullae de coena domini: tunc enim non debet absolui a non reseruatis. Et haec est contra Adrianum, & Durandum. Et in hoc casu intelligo, d. Tho. loqui in additionibus. q. 9. art. 2. ad. 4. Sed quid faciendum quando superior non vult committere facultatem absoluendi a reseruatis, & non expedit confiteri eidem? vtrum inferior possit tunc absoluere a reseruatis? Respondeo quod iam supra dictum est, quod in quocunque casu potest quis licite non confiteri superiori, licet accedere ad sacramentum eucharistiae: si superior nolit committere facultatem absoluendi: nihilominus inferior non potest absoluere a reseruatis. Poenitens tamen poterit accedere ad eucharistiam ita bene ac si esset decies absolutus. Quia in tali casu est censendus non habere copiam confessoris. Tamen habita oppurtunitate tenetur confiteri de illo peccato. Videat tamen poenitens vt iam diximus quod habeat sufficientem causam non confitendi proprio sacerdoti.