¶ QVÆritur, qui habet peccata reseruata, & etiam non reseruata, quomodo poterit confiteri, maximè si superior nolit audire nisi reseruata? De hoc casu fuit multa cōtentio apud doctores, quorũ opinionibꝰ dimissis, dico quòd si iudex superior et inferior sint pręsentes , inferior nō pōt absoluere à nō reseruatis: nisi priꝰ petatur facultas absoluẽdi à reseruatis. Quia integritas confessionis est de iure diuino. Cũ ergo ille poenitens habeat copiam cōfessoris cui potest integrè confiteri, nō potest inferior diuidere absolutionẽ . Sed superior audiat omnia peccata, vel det facultatem absoluendi á reseruatis. Hoc Adrianus. q. 4. de confessione. Et Durandus. 4. d. 17. q. 15. contra Caietanum. Et si superior solùm absoluat à reseruatis, talis absolutio non est sacramentalis sed solùm a cẽ suris , & datur facultas inferiori vt absoluat ab omnibus peccatis. Si autem superior absens sit & non pateat facilis aditus ad eum & instet tempus celebrandi, inferior absoluat à non reseruatis, & pro reliquis expectet absolutionem superioris: nisi illis sit anexa aliqua excommunicatio reseruata: vt in casibus bullæ de coena domini: tũc enim non debet absolui a non reseruatis. Et hæc est contra Adrianum, & Durandum. Et in hoc casu intelligo, d. Tho. loqui in additionibus. q. 9. art. 2. ad. 4. Sed quid faciendum quando superior non vult committere facultatem absoluendi a reseruatis, & non expedit confiteri eidem? vtrum inferior possit tũc absoluere à reseruatis? Respond. quòd iam supra dictum est, quòd in quocunque casu potest quis licitè non confiteri superiori, licet accedere ad sacramentum eucharistiæ: si superior nolit cōmittere facultatẽ absoluendi: nihilominus inferior nō potest absoluere a reseruatis. Poenitens tamen poterit accedere ad eucharistiam ita bene ac si esset decies absolutus. Quia in tali casu est censendus nō habere copiā confessoris. Tamẽ habita oppurtunitate tenet̃ confiteri de illo peccato. Videat tñ poenitens vt iā diximus quòd habeat sufficientẽ causam non cōfitendi proprio sacerdoti.