# 150 An impleatur praeceptum ecclesiae de confessione per confessionem informem aut non integram. ¶ QVÆRitur, vtrum per confessionem non integram, vel alias informem satis fiat praecepto confessionis? Durandus .4. dis. 17. q. 14. &. 15. dicit duo. Primum , in quocunque casu confessio non est iteranda , ad impletur praeceptum de confessione . Quia ecclesia non obligat ad faciendum opera in gratia: sed ad substantiam actus. Et de hoc nemo dubitat. Secundum in quocunque casu confessio non sit valida, non ad impletur praeceptum de confessione . Patet in dicto ca. omnis vtriusque saexus, debet confiteri omnia peccata, & poenitentia imposita, &c. Clarum est quod si non impletur praeceptum, confessor non debet imponere poenitentiam nec poenitens tenetur acceptare. Quia non est ibi sacramentum . Sed dubia est nihi haec proposito , cum ecclesia vel non possit obligare, vel non obliget ad actum interiorem : & iste confiteatur omnia peccata sua, etiam si non habeat dolorem, si confiteatur hoc ipsum quod non habet dolorem, siue absoluatur, siue non, credo quod satisfacit praecepto ecclesiae: ego certe non damnarem talem.