An impleatur praceptum ecclesiæ de cōfessione per confessionẽ informẽ aut non integram. ¶ QVÆRitur, vtrũ per confessionẽ non integram, vel aliâs informẽ satis fiat præcepto confessionis? Durandus .4. dis. 17. q. 14. &. 15. dicit duo. Primũ in quocunque casu confessio non est iterāda , ad impletur præceptum de cō fessione . Quia ecclesia non obligat ad faciendum opera in gratia: sed ad substantiam actus. Et de hoc nemo dubitat. Secundũ in quocunque casu confessio non sit valida, non ad impletur præceptum de cōfessione . Patet in dicto ca. oĩs vtriusque sæxus, debet cōfiteri omnia peccata, & poenitentia imposita, &c. Clarum est ꝙ si non impletur præceptum, confessor non debet imponere poenitentiā nec poenitens tenetur acceptare. Quia non est ibi sacramentũ . Sed dubia est nihi hæc ꝓ posito , cũ ecclesia vel non possit obligare, vel nō obliget ad actũ interiorẽ : & iste confiteatur oĩa peccata sua, etiā si non habeat dolorem, si confiteatur hoc ipsum quod non habet dolorem, siue absoluatur, siue non, credo quòd satisfacit præcepto ecclesiæ: ego certè non damnarem talem.