Confessio non est tam necessaria sicut baptismus. ¶ QVÆRITVR, an confessio sit adeo necessaria ad salutem sicut baptismus: ita quòd nunquàm liceat illam omittere? Respondeo primô ꝙ non est adeo necessaria vt baptismus. Nam puer sine actuali baptismo non potest saluari, potest autem homo saluari sine actuali confessione. Sed vtrum cùm quis potest confiteri possit aliquandò omittere confessionem? Respondeo pro nunc quòd multa sũt præcepta Dei, & sic quandocunque quis posset confiteri sine transgressione præcepti diuini, tenetur confiteri etiam si perdat bona. Si verò simul concurrat aliud præceptum diuinum cum confessione, & præceptum confessionis nō possit impleri sine alterius præcepti transgressione, si aliud est maius (maximè de iure naturali) tunc non tenetur confiteri: quale est non scandalizare. Vnde si foemina sciret, confessorẽ scandalizandum si ei confiteatur, non tenetur confiteri ei, vt latius infra dicemus.