# 118 Peccata venialia, an teneamur confiteri . ¶ QVÆritur, vtrum teneamur confiteri peccata venialia? Respondeo quod omnes conueniunt in hoc, quod qui habet mortalia peccata non tenetur confiteri venialia, quia si teneretur confiteri vnum veniale, ergo & omnia, & cum venialia sint infinita esset quasi imposibile omnia confiteri. Sed dubium est, an qui non habet nisi venialia teneatur ea confiteri semel in anno? De hoc sanctus Tho. q. 6. ar. 3. ad. 3. ponit duas opiniones. Prima dicit, quod tenetur , quia prae ceptum de confessione est absolutum & potest impleri, ergo. Secunda opinio dicit quod nullus tenetur confiteri venialia. Et haec est tenenda, quia praeceptum de confessione, intelligitur de mortalibus vt patet ex eo quod dicit, confiteatur proprio sacerdoti. Circa venialia vero non est proprius sacerdos, nam quilibet potest ea confiteri cui voluerit. Item ecclesia noluit de nouo prae cipere confessionem, sed praeceptum iuris diuini determinare quo ad tempus executionis: at a Christo non est praecepta confessio nisi mortalium, ergo. Item in illa decretali imponitur non confitenti grauissima poena, vt scilicet viuens arceatur ab ingressu ecclesiae: & mortuus christiana careat sepultu ra, sed huiusmodi poenae non imponuntur á pia matre ecclcsia perfectioribus viris quales sunt qui habent solum peccata venialia, quae alij peccatores non tenentur confiteri (alias meliores essent peioris conditionis) ergo talis igitur qui non habet nisi venialia, petat in paschate eucharistiam , & sacerdoti dicenti quod prius confiteatur, respondeat se non egere confessione, & sacerdos credat . Sed quis est hic, & laudabimus eum?