Peccata venialia, an teneamur cō fiteri . ¶ QVÆritur, vtrum teneamur confiteri peccata venialia? Respō. ꝙ omnes conueniunt in hoc, ꝙ qui habet mortalia peccata non tenetur confiteri venialia, quia si teneretur confiteri vnũ veniale, ergo & omnia, & cũ venialia sint infinita esset quasi imposibile omnia confiteri. Sed dubium est, an qui non habet nisi venialia teneatur ea cō fiteri semel in anno? De hoc sanctus Tho. q. 6. ar. 3. ad. 3. ponit duas opiniones. Prima dicit, quòd tenet̃ , quia præ ceptum de confessione est absolutum & potest impleri, ergo. Secunda opinio dicit ꝙ nullus tenetur confiteri venialia. Et hæc est tenenda, quia præceptum de confessione, intelligitur de mortalibus vt patet ex eo ꝙ dicit, confiteatur ꝓprio sacerdoti. Circa venialia verò non est proprius sacerdos, nā quilibet potest ea confiteri cui voluerit. Item ecclesia noluit de nouo præ cipere confessionem, sed præceptum iuris diuini determinare quo ad tempus executionis: at à Christo non est præcepta confessio nisi mortalium, ergo. Itẽ in illa decretali imponitur nō confitẽti grauissima poena, vt scilicet viuens arceatur ab ingressu ecclesiæ: & mortuus christiana careat sepultu ra, sed huiusmodi poenæ nō imponũ tur á pia matre ecclcsia ꝑfectioribus viris quales sunt qui habẽt solum peccata venialia, quę alij peccatores non tenentur cōfiteri (alias meliores essẽt peioris conditionis) ergo talis igit̃ qui nō habet nisi venialia, petat in paschate eucharistiā , & sacerdoti dicenti ꝙ prius confiteatur, respondeat se non egere confessione, & sacerdos credat Sed quis est hic, & laudabimus eum?