# 119 Mentiri in confessione , quale sit peccatum. ¶ QVÆritur, vtrum aliquis possit confiteri peccatum quod non habet? Re spondet . S. Tho. quod si nunquam licet mentiri , multo minus in confessione. Sed quale peccatum erit? Dico probabiliter quod qui confitetur mortale quod non habet peccat mortaliter, quia peccat circa ea quae sunt de necessitate confessionis, & decipit confessorem qui absoluit quod non potest absolui, & consequenter dico, quod confessio non fuit integra, ac proinde nulla & iteranda : quia non confitetur de illo mendacio pernitioso. Si autem peccatum de quo dubitat confiteatur tanquam certum: si id faciat credens esse magis securum vt communiter fit, non peccat. Si autem faciat animo decipiendi confessorem peccat mortaliter. Sed quid de{ Scrupulosi infamant sacramenta . } scrupulossis, vt si habeo suspitionem quod feci peccatum? Respondeo quod non solum non teneor confiteri sed neque debeo facere, si credo quod non consensi. Quia in rebus moralibus debemus procedere ex crassis coniecturis. Deus enim non est sophista, nec quaerit laquaeos . In rebus autem moralibus vocatur demonstratio vbi habeo coniecturas pro vna parte & non pro alia: licet habeam formidinem eius. Isti qui sic confitentur infamant sacramenta & reddunt ea odiosa, satis est confiteri peccata certa & dubia, sed non de scrupulis qui sunt vere scrupuli nam de his loquor. Exemplum est, aliquis qui omnino habet propositum cauendi á peccatis, & nullo modo vellet consentire tentationibus, & expertus est quod solet resistere cogitationibus & illecebris, posteá occurrerunt cogitationes & detentus fuit in illis, & postquam discesserunt non recordatur, si aduertit si consensit, vel qualiter se habuit. Dico quod de tali scrupulo non oportet confiteri . Et eodem modo de cogitationibus fidei, & phantasiis quae occurrunt homini etiam parato mori pro fide, si opus esset