Mẽtiri in cōfessione , quale sit peccatum. ¶ QVÆritur, vtrum aliquis possit cō fiteri peccatum quod non habet? Re spondet . S. Tho. ꝙ si nunquā licet mẽ tiri , multo minus in confessione. Sed quale peccatum erit? Dico probabilitèr ꝙ qui confitetur mortale quod nō habet peccat mortalitèr, quia peccat circa ea quę sunt de necessitate confessionis, & decipit confessorem qui absoluit quod non potest absolui, & consequentèr dico, ꝙ confessio non fuit integra, ac proindè nulla & iterā da : quia non confitetur de illo mendacio pernitioso. Si autem peccatum de quo dubitat confiteatur tanquàm certum: si id faciat credens esse magis securum vt communitèr fit, nō peccat. Si autẽ faciat animo decipiendi cōfessorem peccat mortalitèr. Sed quid de{ Scrupulosi infamant sacramẽ ta . } scrupulossis, vt si habeo suspitionẽ ꝙ feci peccatum? Respōdeo. ꝙ non solũ non teneor confiteri sed ne debeo facere, si credo ꝙ non consensi. Quia in rebus moralibus debemus procedere ex crassis coniecturis. Deus em̃ nō est sophista, nec quærit laquęos . In rebus autem moralibus vocatur demonstratio vbi habeo coniecturas pro vna parte & nō pro alia: licet habeā formidinẽ eius. Isti qui sic cōfitẽtur infamāt sacramẽta & reddũt ea odiosa, satis est confiteri peccata certa & dubia, sed nō de scrupulis qui sunt vere scrupuli nam de his loquor. Exemplum est, aliquis qui omnino habet propositũ cauendi á peccatis, & nullo modo vellet consentire tentationibus, & expertus est ꝙ solet resistere cogitationibus & illecebris, posteá occurrerunt cogitationes & detẽtus fuit in illis, & post discesserunt non recordatur, si aduertit si consensit, vel qualitèr se habuit. Dico ꝙ de tali scrupulo nō oportet cō fiteri . Et eodẽ modo de cogitationibꝰ fidei, & phātasijs quę occurrũt homini etiā parato mori ꝓ fide, si opus esset