¶ DVbitatur, vtrum peccet mortalitèr qui confitetur peccatum veniale quod non fecit? Nā ꝙ peccet venialiter certum est. Caieta. in. 2. 2. in materia de mendacio dicit ꝙ est peccatum mortale: quia mentitur in iudicio, vbi tenetur dicere veritatem. Sed respōd. ꝙ non est mortale, nam licet sacerdos possit exigere veritatem à poenitente non tamen quācun veritatẽ , sed eā quæ pertinet ad materiā iudicij sui: & cum venialia non sint materia confessionis, mentiri circa illa, non est peccatũ mortale. Sicut nec si confessori interrogāti , an sim pauper, dixero ꝙ nō , cũ tamen re uera sim pauper, non pecco mortalitèr. Et quāuis Caieta. in. 2. 2 fuerit illius fententiæ, tñ in summa cō fessionis moderatius loquitur, dicens, ꝙ si sit intentio poenitentis facere peccata venialia materiam confessionis, tunc mentiri (etiam circa venialia) esset mortale, quia iā veniale est materia principalis & pertinens ad iudiciũ Si verò non est intentio poenitentis facere venialia materiā confessionis, mentiri circa illa nō est mortale. Sed adhuc dico ꝙ etiā si habuero intentionem efficiendi materiam confessionis ex venialibus, dicens mendacium circa illa, vt si dicam me non fuisse men titũ , non pecco mortalitèr: quia per hoc ꝙ nolo dicere mutatur intentio prior, & iā non manet materia confessionis: etiā si non habuero reflexionẽ illam nollo quôd hoc peccatum quod volo tacere sit materia confessionis.