# 120 Mentiri circa venialia in confessione quale peccatum sit. ΒΆ DVbitatur, vtrum peccet mortaliter qui confitetur peccatum veniale quod non fecit? Nam quod peccet venialiter certum est. Caieta. in. 2. 2. in materia de mendacio dicit quod est peccatum mortale: quia mentitur in iudicio, vbi tenetur dicere veritatem. Sed respondeo quod non est mortale, nam licet sacerdos possit exigere veritatem a poenitente non tamen quamcunque veritatem , sed eam quae pertinet ad materiam iudicij sui: & cum venialia non sint materia confessionis, mentiri circa illa, non est peccatum mortale. Sicut nec si confessori interroganti , an sim pauper, dixero quod non , cum tamen re uera sim pauper, non pecco mortaliter. Et quamuis Caieta. in. 2. 2 fuerit illius fententiae, tamen in summa confessionis moderatius loquitur, dicens, quod si sit intentio poenitentis facere peccata venialia materiam confessionis, tunc mentiri (etiam circa venialia) esset mortale, quia iam veniale est materia principalis & pertinens ad iudicium . Si vero non est intentio poenitentis facere venialia materiam confessionis, mentiri circa illa non est mortale. Sed adhuc dico quod etiam si habuero intentionem efficiendi materiam confessionis ex venialibus, dicens mendacium circa illa, vt si dicam me non fuisse ment itum , non pecco mortaliter: quia per hoc quod nolo dicere mutatur intentio prior, & iam non manet materia confessionis: etiam si non habuero reflexionem illam nolo quod hoc peccatum quod volo tacere sit materia confessionis.