¶ QVÆritur, quando obligat præceptum confessionis, an statim post peccatum? S. Tho. 4. d. 17. & in additionibus. q. 6. ar. 4. dicit quòd hoc præceptũ potest multipliciter considerari. Vno modo stādo in solo iure diuino, seclusa ecclesiæ determinatione. Alio modo post ecclesiæ determinationẽ . Loquendo igitur secundùm primam cō siderationem , dicũt aliqui, quòd obligat solùm semel in vita, in casu necessitatis: sicut & alia præcepta affirmatiua, putâ in articulo mortis. Sed cōtra quia tunc esset impossibile confiteri peccata, nam cũ ad hoc requiratur memoria peccatorum, videtur impossibi le moraliter loquendo, quòd quis habeat in memoria peccata quæ cōmissit in. 40. annis: & sic frustraret̃ illud præceptũ , saltẽ pro maiori parte, quia paucorum peccatorũ in fine vitæ posset quis habere memoriā . Ideò dicunt{ Quādo tenemur cō fiteri . } alij, ꝙ tenetur quilibet confiteri in articulo necessitatis: qui vocatur qñ est periculũ obliuionis, sicuti & alia præ cepta tenemur implere qñ est probabile quôd si tunc non implentur posteà non poterunt impleri: sicut de auditione missę , non teneor eam audire manè, nisi solùm sit vnica missa quę manè celebratur: & sic de confessione quā tenetur facere intra illud tp̃us quod sufficit ad memoriā peccatorũ retinendā . Sed cōtra , quia si hoc esset verũ , ecclesia negligenter determinasset in cap. omnis vtrius sexus tẽpus vnius anni pro confessione: nā ꝓbabile est, ꝙ in vno anno obliuiscuntur aliqua peccata. Certum est enim, ꝙ si de iure diuino teneremur confiteri peccata nr̃a pluries in anno, non posset ecclesia dare facultatem, ꝙ differretur confessio vsq; ad annum: sed sũt aliqui qui in vno anno obliuiscuntur ergo. Ad hoc sciẽdum , ꝙ ecclesia, nō dedit nouam licentiam, sed cohercuit negligentiam, nec voluit dicere ꝙ nō confiteantur ante annum: sed quo ad forum exterius voluit arctare. Vnde si quis aggrederetur periculum mortis ante annum ecclesia non de obligabit illum à confessione in tali casu facienda. Sed quia nunc nemo obligatur cōfiteri nisi semel in āno (aliâs ecclesia deciperet nos) ideò falsũ est qđ isti dicũt . Ita videtur mihi, & est notandũ pro alijs præceptis, ꝙ Christus instituit ecclesiam & dedit sacramenta & pręcepta generalia, nō aũt dedit pręcepta particularia, et ordinationes spetiales quibus solis posset gubernari: vti isti hæretici sōniant . Quod patet nam Christus non determinauit episcopos per diuersas dioceses, & tñ nisi essent episcopatus distincti esset impossibile ecclesiā gubernari: quia possent præcipere cōtraria . Nec ideò fuit prouisio Christi insufficiens, nā idcirco constituit prælatos vt gubernarẽt ecclesiam, & præcipit fidelibus, obedite præpositis vestris. Secundó notādũ ꝙ Christus reliquit aliqua præcepta generalia sine determinatiōe quę quidem nō possent cōmodè obseruari ad Christi intentionem, nisi ecclesia determinasset tempus, vel modum, &c. V . g . Christus posuit præceptum eucharistiæ dicens, nisi manducaueritis carnem filij hominis &c. Stando solũ in præcepto Christi, quādo teneretur homo sumere eucharistiam? Si dicas, ꝙ semel in vita, hoc non est verisimi le, cùm secũdũ Hieronymũ , Augusti. Ambrosium, & alios doctores, in oratione dominica per panem quotidianum intelligatur eucharistia. Cũ etiā apostoli, & in primitiua ecclesia fideles frequentarent hoc mysterium. Et Christus dixit, hæc quotiescun feceritis in mei memoriam facietis. Et iterum hoc facite in meam comemorationem, ac priondè paret prædictum præceptum non posse cōmodè obseruari ad intentionem Christi sine ordinatione, & determinatione ecclesiæ. Item præceptũ de celebratione festi, quomodo impleretur? nunquid sufficeret semel in vita genua flectere, & Deũ collere? Sic igit̃ dico de pręcepto cōfessionis , ꝙ de iure diuino tenemur cōfiteri qñ ecclesia determinauit. Nec em̃ stādo in iure diuino pōt determĩari qñ obliget: fuit etenim intẽtio Christi ꝙ ista mysteria frequentarentur.