# 121 An statim post peccatum teneamur confiteri . ¶ QVÆritur, quando obligat praeceptum confessionis, an statim post peccatum? S. Tho. 4. d. 17. & in additionibus. q. 6. ar. 4. dicit quod hoc praeceptum potest multipliciter considerari. Vno modo stando in solo iure diuino, seclusa ecclesiae determinatione. Alio modo post ecclesiae determinationem . Loquendo igitur secundum primam considerationem , dicunt aliqui, quod obligat solum semel in vita, in casu necessitatis: sicut & alia praecepta affirmatiua, puta in articulo mortis. Sed contra quia tunc esset impossibile confiteri peccata, nam cum ad hoc requiratur memoria peccatorum, videtur impossibi le moraliter loquendo, quod quis habeat in memoria peccata quae commissit in. 40. annis: & sic frustraretur illud praeceptum , saltem pro maiori parte, quia paucorum peccatorum in fine vitae posset quis habere memoriam . Ideo dicunt{ Quando tenemur confiteri . } alij, quod tenetur quilibet confiteri in articulo necessitatis: qui vocatur quando est periculum obliuionis, sicuti & alia prae cepta tenemur implere quando est probabile quod si tunc non implentur postea non poterunt impleri: sicut de auditione missae , non teneor eam audire mane, nisi solum sit vnica missa quae mane celebratur: & sic de confessione quam tenetur facere intra illud tempus quod sufficit ad memoriam peccatorum retinendam . Sed contra , quia si hoc esset verum , ecclesia negligenter determinasset in cap. omnis vtriusque sexus tempus vnius anni pro confessione: nam probabile est, quod in vno anno obliuiscuntur aliqua peccata. Certum est enim, quod si de iure diuino teneremur confiteri peccata nostra pluries in anno, non posset ecclesia dare facultatem, quod differretur confessio vsque ad annum: sed sunt aliqui qui in vno anno obliuiscuntur ergo. Ad hoc sciendum , quod ecclesia, non dedit nouam licentiam, sed coercuit negligentiam, nec voluit dicere quod non confiteantur ante annum: sed quo ad forum exterius voluit arctare. Vnde si quis aggrederetur periculum mortis ante annum ecclesia non de obligabit illum a confessione in tali casu facienda. Sed quia nunc nemo obligatur confiteri nisi semel in anno (alias ecclesia deciperet nos) ideo falsum est quod isti dicunt . Itaque videtur mihi, & est notandum pro alijs praeceptis, quod Christus instituit ecclesiam & dedit sacramenta & praecepta generalia, non autem dedit praecepta particularia, et ordinationes spetiales quibus solis posset gubernari: vti isti haeretici somniant . Quod patet nam Christus non determinauit episcopos per diuersas dioceses, & tamen nisi essent episcopatus distincti esset impossibile ecclesiam gubernari: quia possent praecipere contraria . Nec ideo fuit prouisio Christi insufficiens, nam idcirco constituit praelatos vt gubernarent ecclesiam, & praecipit fidelibus, obedite praepositis vestris. Secundó notandum quod Christus reliquit aliqua praecepta generalia sine determinatione quae quidem non possent commode obseruari ad Christi intentionem, nisi ecclesia determinasset tempus, vel modum, &c. Verbi . gratia . Christus posuit praeceptum eucharistiae dicens, nisi manducaueritis carnem filij hominis &c. Stando solum in praecepto Christi, quando teneretur homo sumere eucharistiam? Si dicas, quod semel in vita, hoc non est verisimi le, cum secundum Hieronymum , Augustinum, Ambrosium, & alios doctores, in oratione dominica per panem quotidianum intelligatur eucharistia. Cum etiam apostoli, & in primitiua ecclesia fideles frequentarent hoc mysterium. Et Christus dixit, haec quotiescunque feceritis in mei memoriam facietis. Et iterum hoc facite in meam comemorationem, ac prionde paret praedictum praeceptum non posse commode obseruari ad intentionem Christi sine ordinatione, & determinatione ecclesiae. Item praeceptum de celebratione festi, quomodo impleretur? nunquid sufficeret semel in vita genua flectere, & Deum collere? Sic igitur dico de praecepto confessionis , quod de iure diuino tenemur confiteri quando ecclesia determinauit. Nec enim stando in iure diuino potest determinari quando obliget: fuit etenim intentio Christi quod ista mysteria frequentarentur.