¶ NVNC videamus vtrũ stando in iure diuino sint aliqui casus in quibus teneamur statim confiteri? Aliqui antiqui, & quidam summistæ dicunt, ꝙ peccator tenetur statim cōfiteri , quia aliás exponeret se periculo: posset em̃ mori, vel impediri lingua, vel memoria labi. Item quia secus agendo, iam non facit quod in se est. Huius sententiæ est Innocentius in capit. omnis de poenitentijs & remissionibus. Idem videtur sentire archidia. in ca. ille rex de poenitentia dist. 3. Sed sanct. Tho. & alij doctores dicunt, quòd non tenetur homo statim post peccatum confiteri. Patet nemo tenetur statim ad cō tritionem quæ est magis necessaria  confessio, ergo nec ad confessionem. Item hoc non determinatur in iure diuino, aut positiuo, ergo est falsum. Item ecclesia determinauit semel in anno, ergo hoc sufficit.