# 122 Casus in quibus tenemur statim confiteri. ¶ NVNC videamus vtrum stando in iure diuino sint aliqui casus in quibus teneamur statim confiteri? Aliqui antiqui, & quidam summistae dicunt, quod peccator tenetur statim confiteri , quia aliás exponeret se periculo: posset enim mori, vel impediri lingua, vel memoria labi. Item quia secus agendo, iam non facit quod in se est. Huius sententiae est Innocentius in capit. omnis de poenitentijs & remissionibus. Idem videtur sentire archidia. in ca. ille rex de poenitentia dist. 3. Sed sanctus Tho. & alij doctores dicunt, quod non tenetur homo statim post peccatum confiteri. Patet nemo tenetur statim ad contritionem quae est magis necessaria quam confessio, ergo nec ad confessionem. Item hoc non determinatur in iure diuino, aut positiuo, ergo est falsum. Item ecclesia determinauit semel in anno, ergo hoc sufficit.