¶ Sequitur sacramentum poenitentiae. ¶ De sacramento poenitentiae tractat Magister sententia. 4 d. 14. & S. Thomas. 3. p. q. 84. # De poenitentia, prima parte # 93 Poenitentia est sacramentum . ¶ QVÆRITVR, vtrum poenitentia sit sacramentum, & vtrum post baptismum sit aliquod signum visibile institutum ad remissionem peccatorum actualium? Respondeo, quod sic, & est conclusio de fide: vt patet Ioannis 10. quorum remiseritis peccata remittuntur eis. Et Matthaei. 18. quodcunque solueris super terram erit solutum & in coelis. Ex his locis patet, quod est alia auctoritas & iurisdictio inter homines ad remittendum peccata. Et haec iurisdictio inter homines exercetur per actum exteriorem, ergo poenitentia est signum sensibile institutum á Deo in remissionem peccatorum, ac proinde est sacramentum . Idem patet auctoritate ecclesiae in ca. ad abolendam extra de haereticis . Et expresse inter sacramenta numeratur confessio peccatorum. Et inter haereticos numerantur qui aliter sentiunt de sacramentis quam ecclesia romana sentit. Et in concilio Florentino sub Eugenio. 4. numeratur poenitentia inter septem sacramenta, er go. Vocatur autem sacramentum poenitentiae , quamuis contineat contritionem , & satisfactionem , & confessionem : quia sumpsit nomem ab vltimo: vt dicit. S. Tho. 4. d. 16. q. 1. a. 1. sicut saepe vsitatum est. Nam licet homo sit animal, corpus, & substantia , non denominatur nisi ab vltimo quod est homo . Sic etiam sacerdos quamuis sit diaconus et subdiaconus nominatur sacerdos ab vltimo. Quia vero vltima pars poenitentiae, quae est satisfactio est poenalis, imo omnia in hoc sacramento sunt poenalia: ideó vocatum est sacramentum poenitentiae totum aggregatum ex illis partibus tribus, tam actus poenitentis, quam absoluentis # 94 Materia sacramenti poenitentiae . ¶ QVÆritur, quae sit materia huius sacramenti? Respondeo quod materia remota sunt peccata poenitentis. Vnde cum beatissima virgo nullum prorsus peccatum habuerit, falsissimum est quod quidam fingunt scilicet quod confitebatur b. Ioanni euangelistae . Materia vero propinqua est confessio peccatorum mortalium post baptismum commissorum. # 95 Forma sacramenti poenitentiae. ¶ QVÆritur, quae sit forma huius sacramenti? S. Tho. 3. p. q. 84. art. 3. dicit quod forma vera sacramenti poenitentiae est, ego te absoluo. Sicut enim Marci vltimo, & Matthaei vltimo dominus loquens de baptisino dixit, baptizantes eos in nomine patris, & filij, & spiritus sancti: non dixit haec sit forma baptismi, ego te baptizo, & tamen haeretici Vuiclephistae dicunt illam esse formam baptismi: sic de poenitentia dicitur Matthaei. 18. quodcunque solueris super terram , ergo haec erit forma poenitentiae, ego te absoluo. Item. 2. Chorinthi. 2. ego quod donaui si quid donaui propter vos in persona Christi, ergo sicut Paulus dicit se donasse, sic debet & sacerdos dicere, ego te absoluo. Item vt ait sanct. Thom. opusculo. 22. non est parui momenti quod ecclesia canit. Iam bone pastor Petre clemens accipe vota praecantium , & peccati vincula resolue tibi potestate tradita, ac proinde non est blasphemia, vt putant isti haeretici, quod sacerdos dicat, ego te absoluo. Item in concilio Florentino sub Eugen. 4. expresse determinatur hanc esse formam poenitentiae, scilicet ego te absoluo, haec igitur est forma conueniens & necessaria. Et licet permittantur alia verba, omnia sunt de congruitate, sicut etiam crucis signum. Et si dicatur in cap. nunquid de consecratione. d. 5. sacramenta cruce perficiuntur, sed non loquitur de omnibus sacramentis. Manuum impositio, dicit Palu. quod est de congruitate. Sed sanct. Tho. ait quod non debet fieri. Signat enim copiosum munus gratiae conferri, sicut in sacramento confirmationis. # 96 Poenitentia est sufficiens remedium contra peccata. ¶ QVÆritur, vtrum poenitentia sit remedium sufficiens contra peccata? Respondeo , quod sic. Patet ex illo Ezechielis. 18. si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, vita viuet & non morietur: omnium iniquitatum eius quas operatus est non recordabor. Et idem dicitur ca. 33. & Sapientiae. 11. dissimulans peccata hominum propter poenitentiam . & Matthaei. 3. poenitentiam agite & appropinquauit regnum coelorum. Idem dicitur Matthaei. 4. & Luc. 15. gaudium est angelis super vno peccatore poenitentiam agente, Et. 2. Chorinthi. 7. quae enim secundum Deum tristitia est salutem operatur. Luc. 17. si poenitentiam egerit dimitte illi. Et sunt in vtroque testamento infinita testimonia. Et si obijcias illud Hebreo. 6. impossibile est eos qui semel sunt illuminati &c: rursus renouari ad poenitentiam . Dico cum sanct. Tho. 3. p. q. 84. ar. 10. ad. 1. & cum Chrisosto. & omnibus san ctis doctoribus, quod ibi negat Paulus, non poenitentiam , sed renouationem per baptismum secundo acceptum . Quia baptismus non est iterabilis. Peccatum vero in spiritum sanctum si sit finalis im poenitentiae . i. peccatum cum quo homo moritur sine hoc quod egerit poenitentiam de eo, est irremissibile. Alia autem peccata in spiritum sanctum dicuntur irremissibilia quia difficile remittuntur : & raro Deus tales conuertet : & sunt in magno periculo. Sed tamen si poenitentiam egerint, re missionem sine dubio consequentur. # 97 Poenitentia est necessaria ad salutem peccatorum. ¶ QVÆritur, an poenitentia sit remedium necessarium ad salutem post lapsum in peccatum ? Respondeo quod sic, nam in sacris literis vbicunque dominus hortatur ad veniam petendam, non dat aliud remedium nisi poenitentiam, ergo. Et hoc adeo verum est, quod etiam requiritur poenitentia de peccatis commissis ante baptismum, adulti enim qui baptizantur necesse est quod doleant de peccatis: iuxta illud actorum . 2. poenitentiam agite, & baptizetur vnusquisque vestrum. Et Augustinus libro de poenitentia ait, omnis qui iam suae voluntatis arbitrer constitutus est cum ad sacramentum fidelium accedit: nisi eum veteris vitae poniteat nouam non potest inchoare: quod & habetur de consecra . d. 4. cap. omnis qui. Ab hac autem poenitentia cum baptizantur soli paruuli sunt immunes. De venialibus autem non est necessaria poenitentia , quia per dilectionem Dei, & multa alia remitti possunt. Si vero peccator praeueniatur aliquo periculo maris, vel latronum, vel alicuius alterius, poenitentia eius erit quod faciat tunc quicquid possit. Dicat miserere mei Deus, vel aliquid simile: quicquid enim possit etiam in vltimo statu facere hoc animo vt concilietur Deus & placa tus reddatur, poenitentia est . Talis namque non est extra salutis statum. # 98 Poenitentia remittit poenam peccatorum . ¶ QVÆritur, vtrum per poenitentiam remittatur poena debita peccatis? Respondeo quod per poenitentiam semper remittitur aliqua pars reatus & fit minor, non tamen oportet quod tollatur tota obligatio ad poenam. Nam omnes fatentur quod postquam poenituit aliquis, imponenda est ei aliqua poenitentia. Nec hoc infert praeiudicium aliquod diuinae misericordiae, quod post dimissam culpam quaerat poenam ab amico: qui enim peccat laedit iustitiam simul & amicitiam. Iure autem amicitiae teneor ego dum aduersarius petit vaeniam , & est paratus facere quicquid voluerim, recipere eum ad pristinam amicitiam. Nec debeo dicere, non parcam, aut non erit amicus donec reddat domum quam combussit. Sed nihilominus salua amicitia possum repete re domum meam . Et rex potest amico suo remittere homicidium, tamen omnino salua amicitia cogit eum satisfacere alteri per iniuria: sic Deus omnino postquam aliquis petit veniam reddit in amicitiam , & nihilominus exigit iustitiam. Nota unum locum ex quo expresse constat quod Deus punit hominem postquam factus est ei amicus. 2. Reg. 12. postquam dimissit Deus peccatum Dauid, dicitur verum tamen filius qui natus est tibi morietur . &c. # 99 Venialia peccata quomodo remittantur. ¶ QVÆritur quomodo remittantur peccata venialia? Respondeo . 1. quod quicquid sufficit ad remittendum mortale, sufficit etiam ad remittendum veniale. Est clarum, quia quicquid est in veniali est in mortali & aliquid amplius ergo. Secundo dico quod ad remissionem venialis sufficit dilectio Dei. Nam cum Dei dilectio sit ei velle placere, & qui vult ei placere, vult virtualiter non displicere: iam ibi interuenit displicentia interpretatiua quae sufficit ad remissionem venialium: vt ait sanct. Tho. 3. p. q. 87. a. 1. Nam apud homines sufficit ad remissionem leuis offensae dicere ei quem offendit, ego post hac volo tibi in omnibus placere, ergo multo magis apud Deum qui pronior est ad miserendum. Item probat hoc Scotus, plus placet deo dilectio ista quam displiceat peccatum veniale: sed homines etiam mali si offendantur leui offensa, & prestentur eis magna beneficia non exigunt satisfactionem leuis iniuriae, etiam si non petatur venia, ergo dilectio dei sufficit ad remissionem peccatorum venialium. Per dilectionem vero Dei, aut per displicentiam generalem dimittuntur omnia illa peccata venialia ad quae homo non est actualiter affectus, vel virtualiter. Si vero quis est affectus vni peccato veniali, & dolet de alio, remittitur peccatum de quo dolet manente alio. Et quoniam in illa potesta te ecclesiae tradita in illis verbis quorum remiseritis peccata non solum tradita est facultas remittendi peccata per poenitentiam quae est sacramentum: sed etiam multis alijs modis cum ad remissionem venialium non sint necessaria sacramenta : relicta est potestas ecclesiae ad instituenda media ad eorum remissionem. Et ista sunt oratio dominica, benedictio episcopi, tunsio pectoris, aqua benedicta, & similia, quae sine quocunque alio motu bono sufficiunt remittere venialia per hoc quod fiunt quia sunt ab ecclesia instituta in remedium venialium. De aqua benedicta Alexander quintus a Petro dicit, & habetur de cons. d. 3 ca. aquam . Aquam sale conspersam populis benedicimus vt ea cuncti aspersi sanctificentur, & purificentur. Quod etiam omnibus sacerdotibus faciendum esse mandauimus. Nam si sanguis vitulae aspersus sanctificabat, multo magis aqua sale aspersa, & diuinis precibus consecrata populum sanctificat. De oratione dominica habetur de poenitentia. d. 3. c. de quotidianis. Et est Chrisostomus dicentis, de quotidianis leuibusque peccatis quotidiana oratio fidelium sufficit, scilicet pater noster. De benedictione episcopali , & abbatum habetur . 1. q. 1. c. benedictio, ca. multi. De tunsione pectoris habetur de poenitentia. d. 1. c. tres sunt actiones & d. 2. c. sicut inquit, & de sacra vnctione capitulo cum venissem. §. primo. # 100 Peccata per poenitentiam remissa an reddeant per sequens peccatum ¶ QVÆRItur, vtrum peccata per poenitentiam remissa reddeant per sequens peccatum? Sanct . Tho. 3. p. q. 88. arti. 1. dicit quod in peccato duo possunt considerari , vnum est ipsa culpa, alterum reatus ad poenam, & tunc ponit tres conclusiones. Prima peccatum non potest reddire quantum ad culpam. Patet nam si sortes occidit hominem & egit de illo homicidio poenitentiam: & iterum post poenitentiam furatus est, hoc vltimum peccatum furti non habet maculam homicidij. Secunda conclusio , peccatum non reddit quantum ad reatum poenae sensus. Quia noua poena sensus debetur peccato huic nouo, & non illa prior. Tertia conclusio peccata praeterita reddeunt persequens peccatum quantum ad poenam damni aliquo modo: quia eadem poena damni erit pro quolibet peccato: & eodem modo priuatur visione diuina. Et hoc modo intelligitur illud Iacobi, qui in vno peccauerit factus est omnium reus. Verum est quod peccata praecedentia dicuntur aliquo modo reddire per quandam ingratitudinem, ad istum sensum, quod grauius est peccatum quod nunc post remissa peccata fit, quam si prius non essent remissa peccata. Post remissionem enim iterum Deum offendere magna ingratitudo est . Haec autem grauitas quae ratione ingratitudinis consurgit, cum non mutet speciem peccati secundum omnes , non est de necessitate confitenda . Non enim est opus, vt dicat postquam sum mihi dimissa peccata adulteratus sunt . Patet igitur quod peccata semel remissa non reddeunt per peccatum sequens. Sine poenitentia enim sunt dona Dei, Roman. 11. # 101 Per poe nitentiam restituitur gratia, & virtutes infussae. ¶ QVÆritur, vtrum per poenitentiam restituantur homini gratia , & virtutes infussae ? Respondeo secundum omnes , quod non est dubitandum de hoc. Nam cum in poenitentia detur gratia, necessario dantur omnes virtutes infusse, quae gratiam concommittantur : sicuti in baptismo, quia datur gratia, dantur etiam virtutes morales. Sed tota difficultas est, vtrum resurgat poenitens ad tantam gratiam quantam habebat antequam caderet, vel ad maiorem , aut minorem ? Ad quod omnibus alijs opinionibus demissis, dico cum S. Tho. 3. p. q. 89. ar. 2. 3. &. 5. quod poenitens non semper resurgit ad maiorem gratiam quam illa a qua cecidit, nec ad aequalem , sed secundum proportionem contritionis quam habet. Haec opinio fuit antiquorum omnium, Alberti magni, Alexandri de Ales. 4. p. q. 77. membro . 5. & Bonauenturae. 4. d. 14. & Ricardi, & omnium illorum qui scripserunt in theologia grauiter, & modeste. Hoc probatur a posteriori, praeter auctoritatem Hieronymi quam allegat sanctus Thomas quia experientia ostendit, quod poenitens non semper resurgit ad maiorem gratiam: videmus enim feruentissimos viros post peccatum, & poenitentiam tepide, & non ita feruenter sicut antea operari, ergo non habent tunc maiorem gratiam & amorem Dei , amor enim Dei non est occiosus. Videmus vero magnum peccatorem aliquando seruentissime poenitere, & exerce ri in bonis operibus, igitur non omnes resurgunt semper ad maiorem , vel aequalem gratiam. Item ad gratiam requiritur dispositio, & quanto maior est dispositio tanto maior gratia introducitur, sed contritio est dispositio non solum ad nouam gratiam, sed etiam ad gratiam praeteritam , ergo quanto maior fuerit contritio tanto maior erit gratia, etiam praeterita . Dico igitur primo quod cuicunque resurgenti extra gratiam quae datur ei secundum mensuram contritionis quam habet, & quae daretur etiam sine meritis prioribus, datur ei aliquid ratione praecedentium meritorum . V. g. sit Petrus quod habebat centum meritorum gradus, conteritur nunc post peccatum contritione vt decem, dico quod vltra gratiam vt decem quae datur ei ratione contritionis, datur aliqua gratia ratione praecedentium meritorum. Secundo dico quod quan to praedicta cotritio maior fuerit, tanto maior gratia dabitur ei ratione praecedentium meritorum . V. g. Petrus antea habebat gratiam vt decem , & Plato vt decem , resurgunt ambo, Petrus contritione vt decem , Plato contritione vt. 20. dico quod Platoni dabitur maior gratia ratione praecedentium meritorum . Tertio & vltimo dico, quod perfecte poenitenti . i. ex toto conatu semper restituitur tota gratia praecedens . Nam perfectae poenitentiae correspondet perfecta restitutio, non est autem perfecta restitutio nisi restituatur totum , ergo & consequenter secundum proportionem poenitentiae restituitur praecedens gratia. Quia iustum est quod si toto conatui correspondet tota gratia , quod medietati conatus respondeat medietas gratiae , & tertiae parti conatus. 3. pars gratiae, & sic consequenter. Vnde optimum est saepe dolere de peccatis, vt restituatur tota gratia ratione praecedentium meritorum # 102 Per omnia bona opera restituitur aliquid de gratia perdita. ¶ VTRVM, autem ratione aliorum bonorum operum restituatur aliquid de gratia praecedenti? Probabiliter dicimus, quod sic. Videtur enim omnino quod bonus princeps si propter delicta abstulerit ab aliquo bona, post modum illo poenitente restituerit ei princeps aliquam bonorum partem , tot obsequia posset deinde regi exhibere, quod reddat ei omnia: & esset hoc laudabile in principe: ita prorsus videtur dignum sentire de Deo, & quod diligenti Deum vel danti eleemosynam, vel alia bona opera facienti post poenitentiam, restituat aliquid de gratia deperdita . Certum igitur est merita praecedentia non perdi omnino, sed recuperari á poenitente ¶ De contritione. # 103 Contritio quid sit . ¶ DE partibus poenitentiae tractatum aggrediens. Quaeritur in primis quod sit contritio? quoniam ea est poenitentiae pars prima? Respondeo, quod est perfectus actus poenitentiae. Poenitentia enim virtus est per quam placamus nobis Deum iratum, & consequimur remissionem peccatorum. Ad haec enim duo debet dirigi tota poenitentis intentio . Est autem iste actus poenitentis dolor vnde poenitentiae dolor est contritio , qui maxime propiciatur Deum . Hieronymus & habetur de poenitentia d. 1. ca. mensuram , apud Deum non tantum valet mensura temporis quam doloris. Et Chrisostomus homelia. 21. super Matthaeum, non dolere quia peccaueris magis indignari facit Deum, quam idipsum quod antea peccaueras. Sunt de hoc infinita testimonia sanctorum, & sacrae scripturae attestantia, quod dolor de peccatis est pars poenitentiae valens ad remissionem peccatorum: vt patet ex conuersione Magdalenae, & fletu Petri post negationem &c. Habemus igitur quod contritio est dolor. Sed notandum duplicem esse dolorem, quia quidam est sensitiuus, alius est intellectiuus. Contritio autem est dolor intellectiuus & non sensitiuus: vt docet, sanct. Tho. 3. p. q. 85. ar. 1. & omnes doctores Quia contritio est in potestate nostra, sed dolor sensitiuus non est in potestate nostra, ergo. Et adhuc proprie loquendo contritio non est ipse dolor, sed odium & displicentia peccati, ex quo nascitur dolor. Est igitur contritio odium, nolitio, & detestatio peccatorum praeteritorum. # 104 An sit necessarium propositum non peccandi. ¶ QVÆRITVR, an sufficit dolere solum de peccatis praeteritis, vel an requiratur etiam propositum non peccandi? Haec est grauis quaestio & de qua sunt opiniones. Maioris in. 4. dis. 14. q. 1. & Almain, & Bonauentu. 4. d. 14. in expositione textus dicunt, quod si poenitens nihil cogitat de futuro, non oportet quod habeat propositum cauendia peccatis, sed sufficit quod actu aliter non habeat contrarium actum . Sanct . Tho. 1. 2. quaestione 113. arti. 5. & in. 4. d. 14. in expositione textus & d. 17. q. 2. ar. 2. quaestiuncula. 4. &. 3. p. q. 85. a. 3. &. q. 90. ar. 4. &. 3. contragentes, ca. 158. &. 4. contragentes, cap. 72. & Adrianus quodlibeto. 5. ar. 3. dicunt, quod requiritur actuale propositum cauendi á peccatis futuris. Idem tenet Albertus Magnus. 4. d. 14. ar. 10. & Alexander de Ales. 4. p. membro . 9. Quae harum opinionum sit verior ego nescio: sed probabilior est opinio sancti Tho. & & consequenter securior, ac proinde tenenda . Quia in materia morali oportet loqui crassis coniecturis. Pro opinione. S. Tho. faciunt verba concilij Florentini, quae dicunt ad contritionem expectat dolere de peccatis commissis cum proposito non peccandi de inceps. Item Ioannis . 5. &. 8. existenti ad piscinam dixit dominus & adulterae , amplius noli peccare: non dixit non pecces, sed noli. Item primum quod ab eo qui fecit iniuriam postulamus, est huiusmodi propositum , senor nunca mas. Item non habet veram poenitentiam qui non diligit Deum super omnia: sed qui sic diligit Deum vult ei in omnibus placere, & in nullo displicere, ergo talis habet propositum cauendi futura. # 105 Contritio est de peccatis actualibus sed non oportet vt de quolibet peccato sit distincta contritio ¶ QVÆRITVR, de quo debeat esse contritio? Respondeo, quod non de peccato originali, sed de peccatis actualibus. Et est differentia , quia ad peccata mortalia requiritur contritio: non tamen ad venialia. Vtrum autem debeat esse contritio distincta de omnibus peccatis in particulari, vel an sufficiat vnica contritio de omnibus in generali, dubitari solet. Quidam enim tenuerunt necessarias esse tot contritiones quot peccata mortalia, quia sanct. Tho. dicit quod contritio debet esse distincta de singulis peccatis mortalibus. Sed ego credo sicut dicit Caietanus quod haec opinio sit falsissima. Non oportet reddere poenitentiam ita difficilem, & inaccesibilem. Quod ego sentio est, quod ad remissionem peccatorum sufficit dolor generalis de omnibus peccatis: & non requiritur dolor in particulari. Patet quia alias non posset homo consequi remissionem peccatorum nisi in aliquo certo & determinato tempore, quod est falsissimum: nam in quocunque momento potest homo sufficienter conteri , iuxta illud Ezechielis. 33. in quacumque die ingemuerit peccator &c. Et sumitur ibi dies pro momento. Sequaela autem probatur, quia ad cogitandum peccata requiritur certum tempus, er go ad dolendum in speciali etiam requiritur tempus certum . Et hoc primum conceditur, & necessario concedendum est ab omnibus. Secundo dico quod nec ante contritionem generalem , nec post requiritur cogitatio & detestatio singulorum peccatorum in particulari ante confessionem: in ipsa enim confessione tenetur homo conteri in speciali. Cum enim confessio debeat esse distincta, tunc cum ea confitetur detestatur illa: nam alias esset fictio. Nec oportet dicere, doleo de istis quatuor & de his. 6. sed doleat de omnibus & confiteatur distincte peccata sua, et hoc sufficit. Quia actus interior poenitentiae a quo exterior proficiscitur , singula mortalia quae sub confessione cadunt respicit # 106 An quilibet paruus dolor sufficiat ad remittenda peccata . ¶ QVÆRItur, vtrum quicumque dolor peccatorum quantumuis paruus sufficiat ad remittendum peccata? Scotus. 4. d. 14. q. 2. arti. 2. dicit quod licet quis habeat dolorem de peccatis propter Deum cum omnibus alijs bonis circunstantijs : nisi talis dolor habuerit certam intensionem, & continuationem, non sufficit . Quanta autem debeat esse ista intensio doloris, dicit quód solus Deus nouit. Sed hoc est mere voluntarie dictum. In re autem necessaria ad salutem non debemus loqui sine auctoritate sacrae scripturae, aut sanctorum. Item arguitur contra hoc, Deus pronior est ad miserendum quam ad puniendum , sed quaecunque intensio voluntatis in peccatum etiam in vno instanti sufficit ad damnandum hominem , ergo quaecumque intensio contra peccatum in quocumque instanti sufficiet ad consequendam misericordiam & remissionem. Tenendum igitur est (omissa multitudine argumentorum) quod in contritione non requiritur certa intensio, aut continuatio temporis. Sed tunc dubitatur quo modo intelligitur, quod contritio debet esse maximus dolor, vt dicunt doctores requiri: quia est de maximo malo scilicet de offensa Dei? Ad hoc dicendum , quod sicut dilectio Dei debet esse maxima non intensive , sed affectiue & appretiatiue: ita requiritur quod odio habeamus peccatum supra omne odibile: et reuera mallem esse mortuus incurrisseque quaecumque alia damna quam peccatum : licet talis actus sit remissus gradualiter. Non oportet tamen quod poenitens faciat illam comparationem , mallem pati hanc mortem, vel illud malum , quam incurrisse hoc peccatum quamuis hic actus esset valde perfectus , & multum valeret ad poenae remissionem . Sed sicut satis est ad dilectionem Dei super omnia velle ei in omnibus placere & in nullo displicere: ita ad contritionem sufficit dicere ego nullo modo vellem offendisse Deum Et licet experiamur in morte charorum nos plus dolere quam in peccatis, non turbemur: quia hoc prouenit ex eo quod praesentia magis mouent quam absentia, & magis connaturalia sunt magis sensibilia: ideo appetitum sensitiuum magis mouent. Hic autem dolor sensitiuus debet esse moderatus. Vnde apostolus. 2. Chorint. 2. admonet eos vt consolentur poenitentem quendam, ne abundatiori tristitia absorueatur . Dolor autem intellectiuus non potest esse nimius. # 107 An de maiori peccato sit magis dolendum . ¶ VTRVM, de grauiori peccato si habenda maior contritio quam de minori? Respondeo primo quod non est necessarium dolere amplius de vno peccato quam de alio. Patet quia vt supra diximus, sufficit ad contritionem dolor in vniuersali de omnibus peccatis, & talis dolor non est tunc intensior respectu vnius peccati quam respectu alterius. Secundo dico quod id esset conuenentissimum , vt scilicet maiorem dolorem habeat homo de maiori peccato. Quod autem hoc non sit necessarium patet, quia alias teneretur poenitens scire grauitates peccatorum , quod scilicet sit grauius peccatum fornicatio, an detractio, quod nullo modo est dicendum. # 108 An contritio sit dolor propter Deum. ¶ QVÆritur, vtrum dolor contritionis habere debeat hanc circunstantiam finis, vt sit propter Deum? Vtrum ad hoc quod contritio sit sufficiens ad remissionem peccatorum requiratur dilectio Dei super omnia? Respondeo quod de hoc sunt opiniones Gabriel. 4. d. 14. q. 1. et 2. & Palude. d. 17. q. 2. conclusione. 1. & Caieta. q. 1. de contritione , & Capre. 2. d. 41. q. 1. ad. 1. Grego. tenent quod requiritur dilectio Dei super omnia. Et idem videtur dicere. S. Tho. 3. p. q. 85. art. 5. vbi dicit, quód quintus actus qui concurrit ad contritionem est actus charitatis, &. 1. 2. q. 113. art. 4. 1. dicit quod ad poenitentiam non sufficit motus fidei nisi sit informatus charitate. Et. 3. p. q. 85. art. 6. dicit quod actus poenitentiae nascitur ex actu charitatis. Et probatur quia in poenitentia fit integratio amicitiae (fit enim ex inimico amicus) sed hoc est impossibile nisi inimicus incipiat diligere, ergo. In contrarium est, quia dilectionis actus est perfectior, quam actus poenitentiae, ergo remissio peccatorum non deberet tribui actui poenitentiae sed actui dilectionis: cuius oppositum dicunt omnes . Pro solutione huius dubij notandum , quod actus poenitentiae est actus distinctus ab actu dilectionis Dei: quia poenitentia & charitas distinguntur, ergo etiam actus earum. Hoc supposito videtur quód non possit esse poenitentia sine dilectione Dei, quia odium nascitur ex amore, ergo odium peccatorum nascitur ex dilectione Dei, si enim non diligerem Deum quare odio haberem peccata? nun quid propter amorem creaturae? non certe sed propter Dei amorem : cum igitur odium peccatorum sit super omne odibile in vere poenitente, ergo procedit ex amore Dei super omnia. Et ita est regulariter quod peccator ex amore mouvetur ad poenitendum . Potest tamen esse quod in voluntate non sit alius actus quam iste, doleo quia offendi Deum: qui nec est elicitus, nec imperatus a charitate & iste talis actus sine alia dilectione sufficit ad remissionem peccatorum , qui licet regulariter procedat a charitate, tamen remissio peccatorum magis tribuitur poenitentiae quam charitati, quia in sacra scriptura illi actui promittitur remissio. Et S. Tho. dicens quod poenitentia procedit ex amore, intelligendus est communiter & regulariter: vt patet apud ipsum 4. d. 14. q. 1. a. 2. quaestionem . 1. Verum est quod ipse actus poenitentiae , nolle deo displicere, est vera dilectio. Dolor igitur pectorum debet propter Deum non propter timorem poenarum , aut propter quoduis aliud: sed quia sunt offensae Dei patris pijssimi. # 109 An qui dolet propter Deum semper recipiat gratiam. ¶ QVÆritur, vtrum qui dolet sicut nunc diximus semper recipiat gratiam ? Caieta. q. 1. de contritione, tenet mirabilem opinionem , scilicet quod stat quempiam dolere de peccatis perfecte, & perfecte proponere cauere ab illis in futurum, & perfecte diligere Deum super omnia, & non habere gratiam. Ratio eius est quia aliás sequaeretur quod posset quis habere euidentiam quod sit in gratia. Oppositum tenent omnes doctores, & dicunt quod quamprimum fecerit aliquis totum quod in se est, statim habebit gratiam. Vide S. Tho. 1. 2. q. 112. ar. 2. ad. 1. & q. 113. ar. 3. &. 8. &. 3. p. q. 85. a. 5. &. 6. Et in pluribus alijs locis. Et oppositum esset contra scripturam sacram dicentem . Conuertimini ad me & ego conuertar ad vos: iam hic poenitens con uertitur ad Deum, & Deus non conuertitur ad poenitentem. Iacob 4. appropinquate Deo, & appropinquabitur vobis. Et Ioan. 14. qui diligit me diligetur a patre meo. Et psal. 50. Cor . contritum & humiliatum Deus non despicies. Falsissimum ergo est quod Caietanus dicit. Et dico quod non stat de lege quod taliter poenitens careat gratia cum faciat totum quod in se est. Nec hoc dato sequitur se scire euidenter quod habeat gratiam. Non enim ego possum habere euidentiam, quod doleo de peccato super omniam , vel quod proponam perfecte cauere in futurum . Habemus igitur pro certo, quod qui sic dolet habebit gratiam # 110 An attritio possit fieri contrictio . ¶ QVÆritur, vtrum attritio possit fieri contritio ? Ad hoc suppono ex omnibus doctoribus, & sancto Thoma quod nihil aliud est contritio quam dolor perfectus: attritio vero dolor imperfectus. Tunc dicit sanct. Tho. 4. d. 17. q. 2. art. 1. quae stiuncula. 3. quod attritio non potest fieri contritio. Probatur, quia principium contritionis est gratia, virtus infussa: attritionis vero principium est habitus acquisitus, vel sola potentia: idem autem actus non potest elici a virtute infussa, & acquisita vel a potentia, ergo. Sciendum est tamen , quod duplex est contritio, quaedam intrinsice, quae habet hoc pro obiecto: doleo de peccatis super omnia. Alia extrinsice. i. ex circunstantia , & sic omnis dolor qui est cum gratia vocatur contritio . Eodem modo duplex est attritio. Quaedam intrinsice ex obiecto, vt puta, doleo de peccatis quia turpia sunt & infamia, vel propter infernum . Alia extrinsice, puta do leo de peccatis propter Deum : & cum omnibus circunstantijs, sed omitto praeceptum aliquod necessarium . Tunc sit conclusio , nunquam ex attritione fit contritio intrinseca, quia differunt ex obie cto: vna enim dolet propter Deum, alia propter poenas. Vnde conclusio. S. Tho. intelligitur de attritione proprie dicta, & de contritione proprie dicta. # 111 An tota vita sit tempus contritionis . ¶ QVÆRItur, vtrum tota ista vita sit tempus contritionis? Respondeo primo quod est expediens & conueniens saepe dolere de peccatis. Et sancti ita consulunt . Ad amicitiam enim pertinet saepe dolere de offensa facta amico: maxime quia dolere debemus quousque reparemus detrimentum factum per peccatum, sed multa sunt quae nullo modo possunt reparari, puta tempus quod perdidimus peccando, ergo per totam vitam dolere debemus de illo. Hoc autem intelligendum est de dolore qui est in voluntate, nam de sensitiuo dolore graue esset videre amicum semper esse tristem. Loquendo autem de doloris tempore qui est sub praecepto dico quod de peccato semel dimisso non tenemus amplius dolere, quia Deus non iudicat bis in idipsum, vt dicitur Nahum. 1. Sed de peccato non dimisso est dubium quando teneatur homo conteri ? Ad hoc Caietanus quodlibeto. 2. q. 3. dicit quod praeceptum contritionis partim est affirmatiuum, quia obligat ad actum, scilicet ad dolorem: partim negatiuum, quia obligat ad non manendum , in peccato. Loquendo de hoc prae cepto in quantum est affirmatiuum obligat semper, sed non ad semper: sicut & reliqua praecepta affirmatiua, scilicet in casu necessitatis, puta cúm quis administrat, vel recipit sacramentum , vel in articulo mortis. Loquendo vero de praedicto praecepto in quantum est negatiuum obligans ad non manendum in inimicitia Dei, obligat sicut & caetera praecepta negatiua, semper & ad semper , & ad statim. Et sicut qui tenet alienum tenetur statim reddere sic qui est in statu inimicitiae Dei, tenetur statim ab illo exire. Peccat autem contra hoc praeceptum qui habet actum commissionis contrarium, puta si dicat volo manere in hoc statu per diem aut per horam. Sicut qui retinet alienum non semper peccat de nouo, sed cum habet hunc actum positiuum , nolo reddere alienum, est tamen semper in malo statu. Magister meus Victoria tenet quod nullum est praeceptum de poenitentia, aut contritione quod obliget sub nouo peccato. Quanuis peccatum mortale sine poenitentia non possit deleri, ac proinde sit necessarium dolere seu poeniteri: sed qui non penituerit, damnabitur quidem propter peccata quae commissit , sed non quia non poenituit. Sed quia mihi magis placet opinio contraria ideo hanc non prosequor. # 112 An post vitam sit locus poenitentiae . ¶ QVÆritur, vtrum post hanc vitam sit locus poenitentiae? Respondeo , quod non, sed prout in corpore gessit siue bonum, siue malum recipiet. 2. Chorinthi. 5. Et vbi ceciderit lignum ibi manebit, eccle siast. 11. veniet nox quando nemo poterit operari, Ioann. 9. Sed contra de Trajano, & alijs quos apostoli suscitauerunt, quorum aliqui forsan erant in infernum detrusi. Respondeo non dubito quin Deus possit homines damnatos liberare ab inferno, sed hoc est praeter legem. Id autem quod dicitur de Trajano, timeo quod sit fabula, tamen quicquid sit , Deus potest omnes damnatos eripere ab inferno: etiam si non poeniteant . E sic non opus est dicere quod suscitauit illum ad poenitendum: non enim erat opus. # 113 An venialia remittantur post hanc vitam ¶ QVÆritur, vtrum saltim peccata venialia post hanc vitam remittantur? Respondeo, quod cum multi moriantur in peccatis venialibus, vel quia non cogitauerunt de illis, vel quia complacent sibi in aliquo, necessarium est dicere quod in alia vita remittantur. Et ita. S. Tho. 4 d. 21. q. 1. arti. 3. Et in additionibus. q. 4. ar. 3. dicit, quod peccata venialia remittuntur in purgatorio: & eodem modo sicut in via remittuntur. In inferno autem ideo non remittuntur , quia ibi existentes sunt inimici Dei, & Deus eorum opera non acceptat. At existentes in purgatorio sunt amici Dei, & ideo acceptantur eorum opera: & etiam per displicentiam peccatorum remittuntur eis peccata venialia. Ita Grego. 4. dialo. ca. 39. et habetur. 25. dis. ca. qualiter, et August. 21. de Ciuitate. ca. 24. Matth. 12. non remittetur ei neque in hoc seculo neque in futuro. 2. Machabeorum . 12. sancta ergo & salubris cogitatio. Opera igitur bona existentium in purgatorio sunt quidem meritoria remissionis peccatorum, non tamen gloriae. # 114 An contritio remittat totam poe nam? ¶ QVaeritur , vtrum remittatur per contritionem tota poena peccatis debita? Respondeo quod non, quia alias non esset opus purgatorio. Quod autem post remissionem culpae maneat reatus poenae , probatur vnica auctoritate. 2. Regum . 12. vbi postquam peccatum Dauid remissum est, dicitur in poenam eius, vnicus filius qui natus est tibi morietur. Et alius locus Iosue, 22. an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor, & vsque in praesentem diem macula huius sceleris in vobis permanet? Vide sanct. Tho. 1. 2. q. 86. ar. 2. Potest nihilominus tanta esse contritio quod sufficiat ad remittendum totam poenam sicuti credimus de Magdalena. Et haec de contritione sufficiant. ¶ Sequitur de confessione secunda poenitentiae parte. ¶ De hac materia confessionis tractant doctores in. 4. d. 17. & sanct. Thomas ibidem, & in additionibus quaestione . 6. & ante omnia. # 115 Confessio est necessaria ad salutem ¶ QVÆRItur, vtrum confessio sit de necessitate salutis? Respondeo quod sic. Patet ex ca. omnis vtriusque sexus de poenitentiis & remissionibus, vbi hoc expresse dicitur. Vtrum autem sit iuris diuini vel non, inferius disputabitur. Sed dubium est, an si confessio non esset praecepta de iure diuino, posset ecclesia ad eam obligare? nam si possit parum refert scire an confessio sit de iure diuino, sufficit enim quod iam ecclesia in concilio generali obligauit omnes ad confessionem . Et videtur quod ecclesia non potuerit confessionem praecipere . Nam secundum communem opinionem ecclesia non habet iurisdictionem super actus interiores, ergo saltem non posset nos obligare ad confitendum illos: quod quidam asserunt, sed tamen damnati sunt. Item ecclesia non posset me obligare etiam pro quocunque crimine, vt religionem profiterer, quia esset nimis gra ue onus, vt est communis opinio: sed etiam est onus grauissimum & difficilimum peccata confiteri, ergo si non esset praeceptum diuinum ecclesia non posset ad hoc obligare. Haec est res disputabilis & qua parum indigemus, quia habemus pro certo, quod de confessione sit praeceptum in iure diuino, vt primo probauimus. Notandum tamen quod duplicia sunt praecepta, quaedam quae licet sint absoluta non obligant hominem absolute: sed in casu, vt de eleemosyna est absolute praeceptum , & tamen non obligat nisi in casu necessitatis: & potest esse quod nunquam concurrat talis casus in vita, & ideo non vocatur eleemosyna necessaria ad salutem. Idem de sanctificatione sabbati, maxime si ecclesia non determinasset diem. Idem de honorandis parentibus. Alia sunt praecepta quae obligant absolute, & non est satis in casu sed oportet vt vos quae ratis casum, & dispona mini ad implendum illa. Et huiusmodi est preceptum baptismi, confessionis , eucharistiae , circa quae teneor facere ad illa implenda . Et haec vocantur necessaria ad salutem . # 116 Confessio non est tam necessaria sicut baptismus. ¶ QVÆRITVR, an confessio sit adeo necessaria ad salutem sicut baptismus: ita quod nunquam liceat illam omittere? Respondeo primo quod non est adeo necessaria vt baptismus. Nam puer sine actuali baptismo non potest saluari, potest autem homo saluari sine actuali confessione. Sed vtrum cum quis potest confiteri possit aliquando omittere confessionem? Respondeo pro nunc quod multa sunt praecepta Dei, & sic quandocunque quis posset confiteri sine transgressione praecepti diuini, tenetur confiteri etiam si perdat bona. Si vero simul concurrat aliud praeceptum diuinum cum confessione, & praeceptum confessionis non possit impleri sine alterius praecepti transgressione, si aliud est maius (maxime de iure naturali) tunc non tenetur confiteri: quale est non scandalizare. Vnde si foemina sciret, confessorem scandalizandum si ei confiteatur, non tenetur confiteri ei, vt latius infra dicemus. # 117 confessio non est de iure naturali. ¶ QVÆritur, an confessio sit de iure naturali? Respondeo quod non. Quia sacramenta ecclesiae sunt de illis quae sunt supra naturam, & pertinentia ad fidem . Quis enim cognoscet aquam mundare peccatorem? # 118 Peccata venialia, an teneamur confiteri . ¶ QVÆritur, vtrum teneamur confiteri peccata venialia? Respondeo quod omnes conueniunt in hoc, quod qui habet mortalia peccata non tenetur confiteri venialia, quia si teneretur confiteri vnum veniale, ergo & omnia, & cum venialia sint infinita esset quasi imposibile omnia confiteri. Sed dubium est, an qui non habet nisi venialia teneatur ea confiteri semel in anno? De hoc sanctus Tho. q. 6. ar. 3. ad. 3. ponit duas opiniones. Prima dicit, quod tenetur , quia prae ceptum de confessione est absolutum & potest impleri, ergo. Secunda opinio dicit quod nullus tenetur confiteri venialia. Et haec est tenenda, quia praeceptum de confessione, intelligitur de mortalibus vt patet ex eo quod dicit, confiteatur proprio sacerdoti. Circa venialia vero non est proprius sacerdos, nam quilibet potest ea confiteri cui voluerit. Item ecclesia noluit de nouo prae cipere confessionem, sed praeceptum iuris diuini determinare quo ad tempus executionis: at a Christo non est praecepta confessio nisi mortalium, ergo. Item in illa decretali imponitur non confitenti grauissima poena, vt scilicet viuens arceatur ab ingressu ecclesiae: & mortuus christiana careat sepultu ra, sed huiusmodi poenae non imponuntur á pia matre ecclcsia perfectioribus viris quales sunt qui habent solum peccata venialia, quae alij peccatores non tenentur confiteri (alias meliores essent peioris conditionis) ergo talis igitur qui non habet nisi venialia, petat in paschate eucharistiam , & sacerdoti dicenti quod prius confiteatur, respondeat se non egere confessione, & sacerdos credat . Sed quis est hic, & laudabimus eum? # 119 Mentiri in confessione , quale sit peccatum. ¶ QVÆritur, vtrum aliquis possit confiteri peccatum quod non habet? Re spondet . S. Tho. quod si nunquam licet mentiri , multo minus in confessione. Sed quale peccatum erit? Dico probabiliter quod qui confitetur mortale quod non habet peccat mortaliter, quia peccat circa ea quae sunt de necessitate confessionis, & decipit confessorem qui absoluit quod non potest absolui, & consequenter dico, quod confessio non fuit integra, ac proinde nulla & iteranda : quia non confitetur de illo mendacio pernitioso. Si autem peccatum de quo dubitat confiteatur tanquam certum: si id faciat credens esse magis securum vt communiter fit, non peccat. Si autem faciat animo decipiendi confessorem peccat mortaliter. Sed quid de{ Scrupulosi infamant sacramenta . } scrupulossis, vt si habeo suspitionem quod feci peccatum? Respondeo quod non solum non teneor confiteri sed neque debeo facere, si credo quod non consensi. Quia in rebus moralibus debemus procedere ex crassis coniecturis. Deus enim non est sophista, nec quaerit laquaeos . In rebus autem moralibus vocatur demonstratio vbi habeo coniecturas pro vna parte & non pro alia: licet habeam formidinem eius. Isti qui sic confitentur infamant sacramenta & reddunt ea odiosa, satis est confiteri peccata certa & dubia, sed non de scrupulis qui sunt vere scrupuli nam de his loquor. Exemplum est, aliquis qui omnino habet propositum cauendi á peccatis, & nullo modo vellet consentire tentationibus, & expertus est quod solet resistere cogitationibus & illecebris, posteá occurrerunt cogitationes & detentus fuit in illis, & postquam discesserunt non recordatur, si aduertit si consensit, vel qualiter se habuit. Dico quod de tali scrupulo non oportet confiteri . Et eodem modo de cogitationibus fidei, & phantasiis quae occurrunt homini etiam parato mori pro fide, si opus esset # 120 Mentiri circa venialia in confessione quale peccatum sit. ¶ DVbitatur, vtrum peccet mortaliter qui confitetur peccatum veniale quod non fecit? Nam quod peccet venialiter certum est. Caieta. in. 2. 2. in materia de mendacio dicit quod est peccatum mortale: quia mentitur in iudicio, vbi tenetur dicere veritatem. Sed respondeo quod non est mortale, nam licet sacerdos possit exigere veritatem a poenitente non tamen quamcunque veritatem , sed eam quae pertinet ad materiam iudicij sui: & cum venialia non sint materia confessionis, mentiri circa illa, non est peccatum mortale. Sicut nec si confessori interroganti , an sim pauper, dixero quod non , cum tamen re uera sim pauper, non pecco mortaliter. Et quamuis Caieta. in. 2. 2 fuerit illius fententiae, tamen in summa confessionis moderatius loquitur, dicens, quod si sit intentio poenitentis facere peccata venialia materiam confessionis, tunc mentiri (etiam circa venialia) esset mortale, quia iam veniale est materia principalis & pertinens ad iudicium . Si vero non est intentio poenitentis facere venialia materiam confessionis, mentiri circa illa non est mortale. Sed adhuc dico quod etiam si habuero intentionem efficiendi materiam confessionis ex venialibus, dicens mendacium circa illa, vt si dicam me non fuisse ment itum , non pecco mortaliter: quia per hoc quod nolo dicere mutatur intentio prior, & iam non manet materia confessionis: etiam si non habuero reflexionem illam nolo quod hoc peccatum quod volo tacere sit materia confessionis. # 121 An statim post peccatum teneamur confiteri . ¶ QVÆritur, quando obligat praeceptum confessionis, an statim post peccatum? S. Tho. 4. d. 17. & in additionibus. q. 6. ar. 4. dicit quod hoc praeceptum potest multipliciter considerari. Vno modo stando in solo iure diuino, seclusa ecclesiae determinatione. Alio modo post ecclesiae determinationem . Loquendo igitur secundum primam considerationem , dicunt aliqui, quod obligat solum semel in vita, in casu necessitatis: sicut & alia praecepta affirmatiua, puta in articulo mortis. Sed contra quia tunc esset impossibile confiteri peccata, nam cum ad hoc requiratur memoria peccatorum, videtur impossibi le moraliter loquendo, quod quis habeat in memoria peccata quae commissit in. 40. annis: & sic frustraretur illud praeceptum , saltem pro maiori parte, quia paucorum peccatorum in fine vitae posset quis habere memoriam . Ideo dicunt{ Quando tenemur confiteri . } alij, quod tenetur quilibet confiteri in articulo necessitatis: qui vocatur quando est periculum obliuionis, sicuti & alia prae cepta tenemur implere quando est probabile quod si tunc non implentur postea non poterunt impleri: sicut de auditione missae , non teneor eam audire mane, nisi solum sit vnica missa quae mane celebratur: & sic de confessione quam tenetur facere intra illud tempus quod sufficit ad memoriam peccatorum retinendam . Sed contra , quia si hoc esset verum , ecclesia negligenter determinasset in cap. omnis vtriusque sexus tempus vnius anni pro confessione: nam probabile est, quod in vno anno obliuiscuntur aliqua peccata. Certum est enim, quod si de iure diuino teneremur confiteri peccata nostra pluries in anno, non posset ecclesia dare facultatem, quod differretur confessio vsque ad annum: sed sunt aliqui qui in vno anno obliuiscuntur ergo. Ad hoc sciendum , quod ecclesia, non dedit nouam licentiam, sed coercuit negligentiam, nec voluit dicere quod non confiteantur ante annum: sed quo ad forum exterius voluit arctare. Vnde si quis aggrederetur periculum mortis ante annum ecclesia non de obligabit illum a confessione in tali casu facienda. Sed quia nunc nemo obligatur confiteri nisi semel in anno (alias ecclesia deciperet nos) ideo falsum est quod isti dicunt . Itaque videtur mihi, & est notandum pro alijs praeceptis, quod Christus instituit ecclesiam & dedit sacramenta & praecepta generalia, non autem dedit praecepta particularia, et ordinationes spetiales quibus solis posset gubernari: vti isti haeretici somniant . Quod patet nam Christus non determinauit episcopos per diuersas dioceses, & tamen nisi essent episcopatus distincti esset impossibile ecclesiam gubernari: quia possent praecipere contraria . Nec ideo fuit prouisio Christi insufficiens, nam idcirco constituit praelatos vt gubernarent ecclesiam, & praecipit fidelibus, obedite praepositis vestris. Secundó notandum quod Christus reliquit aliqua praecepta generalia sine determinatione quae quidem non possent commode obseruari ad Christi intentionem, nisi ecclesia determinasset tempus, vel modum, &c. Verbi . gratia . Christus posuit praeceptum eucharistiae dicens, nisi manducaueritis carnem filij hominis &c. Stando solum in praecepto Christi, quando teneretur homo sumere eucharistiam? Si dicas, quod semel in vita, hoc non est verisimi le, cum secundum Hieronymum , Augustinum, Ambrosium, & alios doctores, in oratione dominica per panem quotidianum intelligatur eucharistia. Cum etiam apostoli, & in primitiua ecclesia fideles frequentarent hoc mysterium. Et Christus dixit, haec quotiescunque feceritis in mei memoriam facietis. Et iterum hoc facite in meam comemorationem, ac prionde paret praedictum praeceptum non posse commode obseruari ad intentionem Christi sine ordinatione, & determinatione ecclesiae. Item praeceptum de celebratione festi, quomodo impleretur? nunquid sufficeret semel in vita genua flectere, & Deum collere? Sic igitur dico de praecepto confessionis , quod de iure diuino tenemur confiteri quando ecclesia determinauit. Nec enim stando in iure diuino potest determinari quando obliget: fuit etenim intentio Christi quod ista mysteria frequentarentur. # 122 Casus in quibus tenemur statim confiteri. ¶ NVNC videamus vtrum stando in iure diuino sint aliqui casus in quibus teneamur statim confiteri? Aliqui antiqui, & quidam summistae dicunt, quod peccator tenetur statim confiteri , quia aliás exponeret se periculo: posset enim mori, vel impediri lingua, vel memoria labi. Item quia secus agendo, iam non facit quod in se est. Huius sententiae est Innocentius in capit. omnis de poenitentijs & remissionibus. Idem videtur sentire archidia. in ca. ille rex de poenitentia dist. 3. Sed sanctus Tho. & alij doctores dicunt, quod non tenetur homo statim post peccatum confiteri. Patet nemo tenetur statim ad contritionem quae est magis necessaria quam confessio, ergo nec ad confessionem. Item hoc non determinatur in iure diuino, aut positiuo, ergo est falsum. Item ecclesia determinauit semel in anno, ergo hoc sufficit. # 123 In mortis articulo, an teneamur de iure diuino confiteri . ¶ SED vtrum, homo de iure diuino teneatur confiteri in articulo mortis? Respondeo quod sic. Nam peccator tenetur confiteri, & non potest post mortem , ergo qui est in illo articulo, si non vult confiteri exponit se periculo. Vnde in ca. cum infirmitas de poenitentijs & remissionibus, praecipitur medicis, vt admoneant & exponant infirmis pericula mortis: in quo errant communiter medici, ne contristent infirmum . Sed verum est, quod debent facere quanto melius potuerint: sed omnino sunt negligentes medici. Et potest contingere quod propter eorum negligentiam damnentur aliqui infirmi. Sed quid vocatur articulus mortis? Respondet Palude. 4. d. 17. q. 2. quod non dicitur articulus mortis, vnde quis potest mori: sicut non est articulus mortis justar, jugar a las ca nas, correr toros, o cauallos tunc enim non tenetur homo confiteri ante ista exercitia: sed articulus mortis vocatur vnde communiter & frequenter solet sequi mors, sicut intrare bellum . De intrantibus autem mare est dubium , si enim esset paruum spacium & mare esset placidum , non tenetur confiteri . Breuiter arbitrio boni viri relinquatur iudicium de periculo mortis. ¶ QVÆRItur, vtrum ante eucharistiam teneatur homo de iure diuino confiteri? Communis opinio est, quod sic. Caieta. 3. p. & in summa tenet oppositum. De hoc iam disputauimus supra. Ex dictis sanctorum non est dubium quin teneatur confiteri, si habeat copiam confessoris. Si autem non habeat & debeat celebrare diebus festiuis, bene poterit sine praeuia confessione : maxime si non celebrando incurrat aliquam notam infamiae. # 124 An ad recipiendum alia sacrame ta teneamur confiteri . ¶ SED vtrum ad recipienda alia sacramenta teneatur homo confiteri? De hoc Marsilius. 4. q. 12. ar. 1. facit magnam difficultatem, & dicit particulariter de recipiente sacramentum ordinis, quod ordinandus tenetur confiteri prius, quia sacramentum ordinis directe ordinatur ad copiam gratiae, & esset magna irreuerentia non disponere se ad receptionem illius. Sed respondeo absolute (omissis opinionibus) quod ad receptionem aliorum sacramentorum nemo tenetur confiteri. Vnde de consecra. d. 14. ca. vt ieiunij dicitur, quod qui confirmandi sunt si sunt perfectae aetatis admoneantur vt prius confiteantur: vbi admonitio potius videtur consilium quam praeceptum . Et si non est necessarium ante hoc sacramentum confiteri in quo recipitur copia gratiae : multo minus erit in alijs. Verum est, quod quia omnia sacramenta conferunt gratiam videtur aliqua negligentia accedere ad illa sine confessione . Sed quod non requiratur confessio, patet etiam quia ecclesia hoc non determinauit, nec in iure diuino habetur , ergo non est necessaria. Sed vnde magis habemus quod requiratur cofessio ante eucharistiam quam ante alia sacramenta? Respondeo , quod hoc habemus ex Paulo dicente probet autem se ipsum homo &c. Et ex vsu ecclesiae: vbi qui non confitetur haberet conscientiam peccati mortalis. Item ex dictis sanctorum , & ex cap. omnis vtriusque sexus , vbi praecipitur confessio ante pascha propter eucharistiam in eo sumendam. # 125 Ad ministrandum sacramenta an sacerdos teneatur confiteri . ¶ SED vtrum ad administrandum sacramenta, teneatur sacerdos confiteri ? Respondeo quod non , quia alias sequaeretur perplexitas. Nam si essent decem sacerdotes omnes in peccato mortali, quis audiret prius alterius confessionem ? Sed ex reverentia quam debemus sacramentis , commodum est, quod antequam illa ministremus, vel euangelium legamus, confiteamur : si potest commode fieri. Et aliquandó negligentia confessionis posset esse venialis, nunquam tamen mortalis: & hoc teneatur sine quocumque scrupulo. Adrianus, Palude, & Bonauentura, ponunt aliquos casus in quibus tenetur homo statim confiteri, sed ego non credo eis. # 126 De iure humano quando tenemur confiteri . ¶ QVÆritur, quando tenetur homo iure humano confiteri ? Dices, quod semel in anno, sed quaero ego, quando? nam in illo cap. omnis vtriusque , non determinatur tempus, ac proinde ex illo praecepto non plus obligamur confiteri in quadragessima, quam extra: & ita est . Vnde dico, quod si quis extra quadragesimam semel fuerit confessus, si postea habuerit impedimentum sumendi eucharistiam in paschate, non tenetur confiteri in quadragessima. Et si recordetur se in confessione praecedenti oblitum fuisse aliquod peccatum mortale non tenetur illo eodem anno iterum confiteri: sed potest expectare aliam quadragessimam. # 127 obliuiosus an teneatur scribere peccata ad confitendum . ¶ SED quid faciet obliuiosus? an teneatur scribere peccata, vel aliter mandare memoriae peccata? Maio. 4. d. 17. q. 2. dicit quod sic. Ego non credo quod teneatur, imo nec laudo, quod peccata scribantur. Probo, quia non tenetur aliquis magis ad confessionem, quam ad contritionem : sed ad contritionem habendam non oportet peccata scribere (sufficit in generali conteri de oblitis) ergo nec ad confessionem requiritur id. Nec enim oportet iugum domini reddere grauius satis est quod quando confitetur debet dare operam , vt recordetur peccatorum , et aliae sunt fabulae . Ita dicit Siluester (doctor non spernendus) verbo confessio . 1. §. 1. fine. Et propterea difficile est profecto , quod aliquis habens curam animae suae obliuiscatur alicuius peccati mortalis. Certe est difficile # 128 Qua ae tate con fiteri teneamur ¶ QVaeritur, in qua aetate incipit obligare hoc praeceptum de confessione? Videtur, quod non statim post vsum rationis. Quoniam nec statim tenetur sumere eucharistiam: cum tamen etiam sit in praecepto. Respondeo secundum omnes, quod statim post vsum rationis tenetur confiteri peccatum mortale, sed cúm confessio sit sacramentum, non debet ludicre fieri. Et si non sunt coniecturae de vsu rationis, non sunt pueri audiendi ea intentione, quasi sit ibi aliquod sacramentum : sed instruendi sunt, & docendi. Ad argumentum de eucharistia, respondeo primo, quod aliquem habere, vel non habere vsum rationis non potest certo sciri, nisi quibusdam coniecturis: ideo quando non est certum, sed habemus coniecturas, quod habeat vsum rationis, tenetur confiteri: quia nullum est periculum, quod confiteantur peccata etiam ante vsum rationis. Ad eucharistiam autem non dimittuntur accedere quousque certo sciamus, quod habeant vsum rationis, propter irreuerentiam . Secundo dico quod vsus rationis non simul venit de omnibus rebus : potest enim quis cognoscere vnum , & non aliud. Nam prius peruenit puer ad tempus , quo possit iudicare de peccatis mortalibus: quam ad intelligendum tantum sacramentum , & quod ibi sit corpus Christi: quod tamen debet discernere qui sumit eucharistiam. # 129 An papa possit dispensare in praecepto confessionis . ¶ QVÆritur, vtrum papa possit dispensare in praecepto confessionis ? Respondeo quod non. Quia inferior non potest reuocare, nec relaxare praeceptum superioris: cum nec par in parem habeat potestatem. Cum ergo praeceptum con fe sionis sit de iure diuino, nemo pote rit dispensare nisi solus Deus. Sed co ntra papa potest dispensare in voto sim pli ci, vt est communis opinio: & tamen obligatio voti simplicis est de iure diuino ergo. Item secundum opinionem communem canonistarum, papa potest di ri mere matrimonium ratum per ver ba de praesenti (in quo etiam consentit Caietanus) ergo papa potest dispensare in iure diuino positiuo, quod & concedunt canonistae: sed pessime profecto, & mittentes falcem in messem alienam. Ad argumentum igitur, potest dispensare in voto, concedo, & in matrimonio rato transeat, ergo in iure diuino, distingo consequens . Duplex est ius diuinum, vnum quod non dependet ab actibus nostris, & in hoc non potest papa dispensare . Alterum quod dependet ab actibus nostris, ita quod per se non est sufficiens ad obligandum sine noua nostra obligatione: sicut est votum, & in hoc ratione illius propriae obligationis quam ego superinduxi, papa potest dispensare: imo & parentes dispensant in votis filiorum ante. 14. annum. De matrimonio autem rato dico quod est contractus quidam: vnde si ius diuinum obligaret Petrum ad accipiendam Mariam in coniugem papa nihil posset, sed quia exactu istius pendet haec obligatio, & ex contractu humano particulari, si papa in hoc potest dispensare (de quo tamen nihil dico) est ex ea parte qua est ibi aliquid humanum , & quia praeceptum confessionis est per se sufficiens ad obligandum nos, est proprie ius diuinum, ac proinde non potest papa in eo dispensare. # 130 Confessio sacerdoti facienda . ¶ QVÆRItur, an sit necessarium confiteri sacerdoti? Respondeo, quod sic. Probo, quia solis apostolis dictum est, quorum remiseritis peccata remittuntur eis, & quodcunque solueris super terram & soli Petro, pasce oues meas. Confirmatur ex vsu ecclesiae , nam solis sacerdotibus quando ordinantur dicuntur illa eadem verba quae Christus apostolis dixit, scilicet accipite potestatem ligandi & absoluendi . Haeresis fuit Vualdensium vt refert Marsilius. 4. q. 12. dice ntium quod indifferenter poterat quilibet confiteri cui vellet. Dicit etiam, quod in aliquibus locis illi qui damnabantur ad mortem non permittebantur confiteri sacerdotibus, sed laicis: quod quidem est error intolerabilis. Sed de his in materia de clauibus dicemus. ¶ QVÆritur, vtrum venialia possint laicis confiteri? Respondeo, quod talis confessio non erit sacramentalis, sed proficiet sicut cum vnus laicus recitans cum alio horas canonicas dicit confessionem generalem. Imo ipse sacerdos cum celebrat absoluitur de venialibus a laico in confessione generali auctoritate ecclesiae, quae habet potestatem supra venialia: sicut per tunsionem pectoris, vel aquam benedictam . Quia licet talis confessio non sit sacramentum , est tamen quoddam sacramentale. # 131 Confessio mor talium an possit fieri laico. ¶ QVÆritur, vtrum confessio mortalium possit fieri laico? Respondet Magi ster sententiarum . 4. d. 17 & sanct. Tho. ibidem. q. 3. & in additionibus. q. 8. articu. 2. quod in necessitate, vrgente periculo mortis, confessio etiam mortalium est facienda laico. Magister in litera allegat Augustinum dicentem, tanta vis confessionis est, vt si deest sacerdos confiteatur proximo. Et Beda, sed & grauiora coaequalibus pandenda sunt, cum deest sacerdos & vrget periculum . Hanc opinionem tenent communiter omnes doctores, Durandus, Palude, Ricard. Gabriel, Maio. Marsili. Sed Scotus ibi dicit, quod in casu licite fit laico, scilicet quando ab eo spero consilium , vel maiorem peccatorum dolorem : sed caeteris paribus melius est non facere. Et in. 4. d. 14. ar. 2. in fine dicit etiam Scotus. Dubium est an talis confessio sit detrimentum salutis, quia talis diffamat se sine vtilitate, ergo non est opus sic confiteri . Ipse libenter negaret nisi moueretur dictis sanctorum sed plus sanctis credendum est, quam vni rationi leui. Et tenendum est omnino quod liceat confiteri laico in tali necessitate, licet hoc multum abierit a consuetudine : quam credo antiquis temporibus magis in vsu fuisse. Nunc etiam fit aliquando, vt in naufragio. Ad argumentum vero Scoti, nego, quod talis diffamat se, nam etiam extra confessionem possum dicere peccatum meum : vt detur auxilium, vel consilium. O dices hoc esse verum quia sequitur inde aliqua vtilitas. Dico quod etiam in confessione facta seculari est aliqua vtilitas, scilicet subiectio ipsa, qua se subijcit homini laico propter Deum, est pars satisfactionis. Et etiam propter verecundiam . Si autem timeretur infamia, aut reuelatio confessionis, tunc nec sacerdoti esset facienda. Sic veró hoc dicimus licitum, vt nullo modo dicamus praeceptum. Vnde male summa angelica, et alij summistae imponunt magistro, et sancto Tho. quod dixerunt esse praeceptum . Nam sanctus Tho. dicit, quod potest fieri, & in solutione ad primum dicit quod debet fieri: sed tamen hoc verbum non dicit praeceptum. Laicus autem qui sic confessionem audierit, nullo modo debet absoluere, quia non habet potestatem, nec possunt ei committi claues: ecclesia enim non habet potestatem supra peccata mortalia nisi per sacramenta : ideo talis non debet absoluere sed deprecari. Si autem de facto absolueret, nihil faceret: sed non manet irregularis quia cum irregularitas sit poena iuris positiui, & in iure non sit expressum, quod talis incurrat irregularitatem , non incurrit. Quia in ca. is qui, de sententia excommunicationis lib. 6. ponitur regula generalis, quod nullus incurrit irregularitatem propter quodcumque delictum, nisi sit in iure expressum. Et ita tenet Silve ster verbo confessor. 1. & Palude. 4. distinctio. 17. quaestio. 3. # 132 Confiteri debemus proprio sacerdoti. QVÆRItur, vtrum confessio possit fieri cuilibet sacerdoti, vel soli proprio? Respondeo, quod solum proprio. Patet ex capi. omnis vtriusque sexus, vbi hoc praecipitur . Item quia cum sacerdos sit iudex, oportet quod habeat iurisdictionem . Si enim iudex superior diceret alicui, yo te hago alcalde, nihil esset nisi ei daret subditos, ergo etiam in confessione . Potestas enim iurisdictionis non potest esse sine subditis. Ideó oportet confiteri proprio sacerdoti. Sed quis est iste proprius sacerdos? Respondeo quod papa , episcopus , curatus, & quicunque ex officio suo habet curam animarum : siue hoc sit ex electione, vt priores, & abbates in religione. Superior non est ordinarius nisi mortuo priore, vel amoto. Aliqui doctores vocant proprium sacerdotem omnem eum qui potest confessionem audire, siue hoc faciat ex officio, siue ex sola commissione . Sed vtrum in absentia sacerdotis proprij, vel quando poenitens ex rationabili causa non vult confiteri proprio sacerdoti (excludimus omnia praeuilegia, & loquimur stando solum in iure communi ) liceat alteri confiteri ? verbi gratia fugit proprius sacerdos tempore paschatis, vel in ipsa confessione solicitat foeminam ad stuprum , petit illa licentiam, vt possit alteri confiteri, & ille non vult concedere, & vrget necessitas sumendi eucharistiam : quia est pascha & si non sumat excommunicabitur est dubium quid faciet? Respondent ad hoc multi summistae , quod in tali casu manet libera ad subijciendum se cuicunque voluerit sacerdoti, quia in dicto capi. omnis vtriusque dicitur, quod petat licentiam a proprio sacerdote, & sic illa petendo facit quod in se est, ac proinde manet libera. Sed haec opinio non est secura, quia non habetur in iure, & ideo doctores qui sanius sentiunt de hoc, dicunt quód mulier in tali casu debet recurrere ad superiorem: & dicere quod non expedit sibi confiteri tali sacerdoti, & superior debet credere. Et quod non possit alteri confiteri sine licentia superioris, patet, quia mortuo sacerdote proprio non posset talis mulier confiteri cuicunque indifferenter, ergo nec poterit in casu praedicto. Item si proprius sacerdos excommunicaretur non posset alteri confiteri, nisi de licentia superioris, ergo nec in isto casu. Sed quid si non sit recursus ad superiorem, vel si ille neget licentiam ? an si licebit tunc confiteri cuicunque? Palu. in. 4. d. 17. q. 3. ar. 3. dicit, quod in tali casu potest libere confiteri cui voluerit. Idem Siluester in summa. Ratio Palu. est, quia ipse tenet, quod stando in iure diuino quilibet sacerdos potest quem libet absoluere, & quod modo non possit est propter ius humanum : & cum ecclesia non possit hoc ius statuere, vt scilicet confiteatur cum scandalo, sequitur, quod tunc cessat ius humanum & standum est iuri diuino. Sed vere haec sententia est mihi multum dubia, & primo puto quod sit contra . S. Tho. 4. d. 17. q. 3. ar. 2. quaestiuncula. 4. ad. 5. vbi ad literam proponit casum: & dicit, quod si superior nolit committere facultatem , idem est iudicium ac si non habeat copiam confessoris. Quod etiam dicit in additionibus quaestio. 8. ar. 4. 5. Hoc etiam Caiet. in summa verbo absolutio. Vnde propter nullum casum (excepto mortis articulo) poterit absoluere, qui ante illam necessitatem non poterat absoluere: & merito quidem . Nam alias quilibet fingeret sibi causas alteri confitendi . Et consequenter dico de casibus reseruatis, quod si superior non vult concedere (licet male faciat) inferior non poterit absoluere. Dicit tamen sanctus Tho. vbi supra ad sextum (& est notandum) quod male faciunt praelati qui in hoc reddunt se difficiles, & inijciunt laqueum animabus nolentes dare licentiam absoluendi. De illo autem quod dicit Palude, quod stando in iure diuino quilibet sacerdos potest quemlibet absoluere, dicimus, quod forte hoc est falsum. # 133 Cum non expedit proprio sacerdoti confiteri quid faciendum ¶ SED quid faciet poenitens cum non potest obtinere licentiam a superiori & instat communio ? Respondeo, quod communicet secure & tute. Idem enim est iudicium tunc de eo ac si careret confessore: y vaya sobre mi consciencia. Sed tamen aduertant tales, quod habeant rationabilem causam non confitendi proprio sacerdoti: verecundia enim, aut timor quód ille male de me sentiet posteá, non est causa sufficiens: quia alias nemini teneretur confiteri , quia sem per accidunt illa cuicunque confitearis. Si tamen nocuit iam mihi, vel indirecte me diffamauit, iam ista esset causa legitima non confitendi ei. # 134 Qui communicauit in pascha sine prae uia confessione an teneatur illo anno confiteri . ¶ SED dubitatur, an postquám talis communicauit in paschate, absoluatur a praecepto confessionis? Videtur quidem quod sic, quia non stetit per eum quin confiteretur: cum non peccauerit, non confitendo, ergo. Item quia confessio videtur instituta propter eucharistiam, cum ergo iam communicauerit , videtur quod illo anno non teneatur iterum confiteri. Sed dico, quod adhuc tenetur confiteri habita opportunitate , quia adhuc potest implere praeceptum de confessione semel in anno, ergo. # 135 Qui ex causa non communicauit in pascha an teneatur postea communicare . ¶ MAIVS dubium est, an qui ex legitima causa non communicauit in paschate, quia fuit in mari, vel in via, postea teneatur ad confessionem ? Palu. videtur dicere, quod sic: sed certe nescio quare, cum sit determinatum certum tempus ad communionem & transierit iam. Item confirmatur , quia si ex malitia non communicauerit , postea non tenetur communicare , ergo multo minus si ex legitima causa non communicauit . Consulendum esset talibus vt communicarent : sed credo, quod non tenerentur iam pro illo anno. # 136 Ex commissione proprii sacerdotis possumus alteri confiteri . ¶ QVÆRItur, an ex commissione proprij sacerdotis liceat confiteri alteri? Respondeo, quod sic, vt patet ex dicto ca. omnis vtriusque . Et sic est consuetudo ecclesiae, & vtinam non esset tanta: quia iam nullus curatus audit subditos suos. Hanc autem commissionem & licentiam potest dare curatus, episcopus, papa. Sic habetur expresse, de officio ordinarij cap. inter caetera . Et qui sic confitentur clerico seculari, vel fratribus expositis, non tenentur iterum confiteri proprio sacerdoti: vt determinatum est ab Alexandro . 4. & á Clemente . 4. & a Benedicto , & a Ioanne. 22. & a Calixto. # 137 An virtute indulgentiarum possimus eligere in confessorem simplicem sacerdotem ¶ QVÆritur, vtrum qui habet auctoritatem eligendi confessorem per bullas, vel alia ratione quacunque, possit eligere simplicem sacerdotem nondum expositum ad audiendas confessiones ? Respondeo absolute (esto dubitent canonistae) quod sine quocunque scrupulo potest eligere quemcunque sacerdotem vt etiam dicit Caiet. in summa verbo ab solutio. Ratio est, quia in hoc solo differt sacerdos habens iurisdictionem a non habente, quod ille habet materiam, hic autem non: & huic nihil aliud deficit ad hoc vt possit absoluere, nisi materia circa quam exerceat potestatem quam accepit, dum fuit ordinatus. Cum ergo recipienti bullas detur potestas subijciendi se cui voluerit, iam talis sacerdos electus habet materiam & iurisdictionem circa illum: vnde nihil sibi deficit. Et ita tenendum est. # 138 Sacerdos proprius an extra suam diocaesim possit audire suorum confessiones. ¶ QVÆRItur, vbi potest proprius sacerdos audire confessionem, vtrum curatus vnius episcopatus possit audire sibi subditum in alio episcopatu? Respondeo omnino, quod sic. Quia fit sine strepitu iudicij, & nemini fit iniuria. Et idem poterit frater praesentatus , & extra diocesim : vt etiam determinauit Sixtus quartus. Et sic quando duo fratres de licentia praelati peregrinantur , possunt se mutuo absoluere: etiam cum peruenerint ad alium episcopatum. # 139 Copiam eligendi confessorem quis possit dare. ¶ Sed vtrum hanc commissionem eligendi confessorem , facere possit habens curam animarum antequam sit sacerdos, vel sacerdos excommunicatus ? Respondeo de primo, quod sic, quia habet titulum : quamuis aliqui dicant quod illa est commissio iuris, sed nihil de hoc curo. De excommunicato autem , dico quod non potest, quia commissio illa est actus iurisdictionis: quem non potest excommunicatus habere. Sed vtrum commissio talis legitime facta, superueniente excommunicatione committentis spiret & sit nulla, vel an duret? Dubium est. Palude putat probabile, quód durat . Quia illum actum fecit legitime. Et credo, quod ita est in vsu, quod talis commissio valeat. # 140 An ratihabitio det facultatem absoluendi . ¶ QVaeritur, vtrum ratihabitio det facultatem absoluendi. Verbi gratia ego non sum expositus ab episcopo, credo tamen , quod si adirem eum & peterem potestatem audiendi confessiones daret mihi: est dubium , an modo possim audire poenitentem & postea dicere episcopo vt ratum habeat quod feci. Respondeo secundum quosdam, quod duplex est ratihabitio , vna de futuro, puta quia quando episcopus cognouerit sufficientiam meam ratum habebit quod feci, & haec ratihabitio non sufficit: et in hoc omnes conueniunt . Quia essentia sacramenti non pendet ex aliquo futuro: ac proinde ratihabitio non potest validare aut inualidare sacramentum . Alia est ratihabitio de praesenti, puta quia episcopus de praesenti vult vt audiam: licet nihil mihi dixerit, sed ego scio eius voluntatem, & haec ratihabitio dicunt aliqui quod sufficit. Quia episcopus committit vicem suam per voluntatem. Ego nescio an hoc sit securum, nam quanuis iudex ecclesiasticus libere exerceat suam iurisdictionem , tamen quia haec potestas est in foro ecclesiastico, videtur quod non possit exercere illam iurisdictionem, nisi actu exteriori: sicut non posset episcopus, actu interiori excommunicare , vel absoluere aliquem: vt tenet probabilior, & verior opinio. Si ergo hoc verum est (vt ego credo) sequitur quod per solam complacentiam episcopus non potest communicare suam potestatem: cum hoc sit vti iurisdictione. Sic igitur si per ratihabitionem de praesenti intelligamus complacentiam virtualem, pu ta quia si nunc diceretur episcopo placeret ei, dico certe quod talis ratihabitio non sufficit. Si autem signis exterioribus episcopus (alias) ostenderet: vt si dixerit, gauderem quod talis audiret confessionem, dico quod videtur mihi quod talis ratihabitio sufficiat. Exemplum, clerici seculares habent hanc libertatem , quod indifferenter confitentur quibuscunque , non ex iure diuino, nec ex commissione papae, sed quia praelati hoc vident & sciunt, & tacent quod est quoddam exterius, & hoc sufficit. Et sic in proposito dico quod sola ratihabitio de praesenti ostensa signis exterioribus sufficit ad confessiones audiendas. # 141 Quis sit proprius sacerdos ¶ SED quaeritur in particulari, quis sit proprius sacerdos? Respondeo quod proprius sacerdos papae est ille quem ipse elegerit, qui habet potestatem absoluendi eum ab ipsomet papa. Et qui sunt de familia papae habent pro con fessore ipsum poenitentiarum . Cardinales qui non sunt episcopi nullum habent a iure, sed ex consuetudine : nec subsunt curatis, nec episcopis, sed papae. Et eorum familia ( etiam de consuetudine ) non subest ordinarijs, sed illis quibus cardinalis voluerit. Cardinales vero episcopi , & omnes episcopi, archiepiscopi, & patriarchae habent a iure potestatem eligendi quemcunque voluerint, & etiam familiae eorum. Sed quando sunt extra diocaeses suas, dicunt summistae, quod non pos sunt prouidere familijs suis, quod confiteantur cum quibus voluerint: nescio de hoc. Sed iam sunt tot bullae quod non est opus horum. Sed quid de curato? Dico quod quando in vna parrochia sunt duo vel plures ordinarij, stando in iure diuino quilibet est eius sacerdos. Si vero fuerit vnus, habet pro ordinario solum episcopum. De consuetudine autem semper curati confitentur cui volunt. Sed contra , quia in capi. si episcopus de poenitentijs & remissionibus libro. 6. dicitur expresse quod nulla consuetudine introduci potest quod quis eligat sibi confessorem sine superioris licentia. Cum igitur curati, a iure non habeant talem facultatem, ergo nec possunt habere eam a consuetudine. Sed dico quod eorum confessio est rata, & valida. Quia habent facultatem á praelatis videntibus, & tacentibus ac per hoc consentientibus . Vnde si episcopus eis hoc prohiberet, non possent sine dubio facere. Vtrum autem curatus possit eligere fratrem, siue sacerdotem non confessorem ? Respondeo , quod sic sine dubio. Quia iam talis sacerdos secularis habet talem licentiam ab episcopo: vt confiteatur cuicunque voluerit. # 142 Itinerantium & peregrinorum quis sit proprius confessor . ¶ De secularibus nihil prorsus est in iure . Sed de vagabundis ( mudavientos ) qui semper ambulant , dico quod tales qui nullibi habitant , cuilibet confessori: quia non est maior ratio de vno quam de alio. De alijs qui quaerunt sibi domicilium & nondum statuerunt vbi pedem figant, idem est iudicium , sicut de vagabundis. Nec quantum ad hoc oportet respicere vbi hospitentur: non enim tenentur confiteri parrocho illius parrochiae . De peregrinis vero qui veniunt ab alijs locis, vt viatores, & mercatores &c. Dicendum, quod si habeant expressam licentiam peregrinandi á suo proprio sacerdote: sicut aliquando fuit consuetum, iam possunt eligere sibi quencunque confessorem ex licentia interpretatiua proprij sacerdotis. Sed si non habeant licentiam , vt mercatores qui habent alicubi habitationem animo manendi quinque vel. 6. mensibus, dico, quod debent confiteri cum proprio sacerdote ad cuius parrochiam pertinet domus quam inhabitant. De viatoribus autem, & peregri nantibus sine licentia suorum sacerdotum ordinariorum , dico quod debent confiteri in ecclesia cathedrali, & non possunt eligere confessorem ad libitum , si non habeant aliam auctoritatem, aut facultatem. Reliqua vide apud summistas. # 143 In articulo mortis an quilibet possit a quolibet sacerdote absolui. ¶ QVaeritur, vtrum in articulo mortis quilibet possit absolui a quolibet sacerdote? Respond. quod si proprius sacerdos sit ibi, vel possit facile haberi, non potest nisi ab eo absolui, capiendo large proprium sacerdotem . Sed si proprius sacerdos non sit praesens, quilibet potest absoluere. Hoc habetur expresse cap. eos de sententia excommunicationis . l. 6. Et extra de furtis cap. fures. Et de officio ordinario, cap. pastoralis. Et ita tenent omnes communiter . Patet etiam ex vniuersali consuetudine ecclesiae . Quando enim papa, vel episcopus reseruant aliquem casum, semper dicunt, nisi in articulo mortis. vbi etiam possunt absolui non solum a peccatis, sed etiam a censuris. Vtrum autem sit de iure diuino, quod in tali casu possit quilibet quemlibet absoluere, parum interest. Palu. 4. d. 20. q. 1. ar. 2. ad. 1. dicit, quod est de iure diuino. Maio. quod de iure positiuo. Capreol. d. 19. q. vnica, & Durandus, dicunt cum Palude, & quod papa non potest hoc impedire. Probabile est vtrumque , probabilius tamen puto, quod est de iure positiuo. # 144 An confessio informis sit valida. ¶ QVÆRitur, an confessio informis (i. in qua propter aliquod impedimentum non confertur gratia) teneat, & sit valida: & per consequens non iteranda ? Est quaestio ardua, & de qua plurimum nostra interest, tractaturque á doctoribus. 4. d. 17. & ibi a S. Tho. q. 3. & in additionibus. q. 9. art. 1. Respondeo quod de hoc sunt duae opiniones extremae , & vna media. Opinio prima est Maio. 4. d. 17. q. 3. 1. &. q. 9. dicentis, quod omnis confessio informis est iteranda, vel si non fuit integra, vel si habuit defectum contritionis. Secunda opinio extrema est Bernardi de Ganaco in impugnationibus Gotfredi quodlibeto. 5. q. 14. vbi ait, quod si confessio fuit integra ex quocunque defectu non detur gratia, non est iteranda, sed erit valida, & verum sacramentum : etiam si placeant peccata praeterita & proponatur amplius peccare. Quia ibi est materia & forma. Alia est opinio media verisimilior: quam tenet Capreol. d. 17. q. 2. & Caieta nus in quaest . quam de hoc facit, & in summa . Oportet igitur hic vitare duos errores extremos. Primus nulla confessio informis est iteranda: est error intolerabilis. Secundus omnis confessio informis est iteranda . Nam si hoc esset verum cum homo non possit esse certus, an confessio sit integra, oporteret in infinitum confiteri: & nulla est tranquilitas . Cum igitur aliqua confessio informis sit iteranda, & aliqua non : ad quaerendum quae sit valida, & quae non, non est attendendum , an sit informis vel non: sed debemus respicere ad causas informitatis. Item notandum , quod causae informitatis tenent se ex parte poenitentis : supposito quod sacerdos sit legitimus. Duo autem sunt actus poenitentis ante absolutionem , scilicet contritio, & confessio & ex his duobus debet prouenire informitas. Si igitur sit informis quia ex intentione non est integra, confessio non est valida, sed est iteranda : & in hoc omnes conueniunt. Si vero sit informis ex defectu contritionis, si quidem nullum dolorem habet nec aduertit, dico quod talis confessio est nulla, ac proinde iteranda. Quia est inualida non propter defectum contritionis, sed quia non est vera confessio. Nam cum confessio sit pars sacramenti poenitentiae , & poenitentia dicat detestationem, oportet quod ipsa confessio sit detestatio: & quia talis solum recitat peccata sua alteri, non confitetur , sed simulat se confiteri, & nouum peccatum incurrit. Si vero habeat dolorem : sed tamen imperfectum , vel ille percipit se non habere sufficientem dolorem , vel non percipit. Si poenitens non percipiat, dico quod talis confessio est valida, ac proinde non iteranda. Et hoc est notandum ad tollendos scrupulos. Si autem percipiat imperfectionem doloris, vel aduertit esse peccatum confiteri cum illa imperfectione doloris, vel non. Si secundum talis confessio est valida, quia integra ex intentione. Si veró aduertat esse peccatum sic confiteri, & confiteatur imperfectionem illam doloris, etiam talis confessio est valida. Quia est integra & vera. Si autem percipiens se non habere perfectum dolo rem, & intelligens illud esse peccatum & fictionem, non confiteatur de illo, dico quod talis confessio est inualida & iteranda . Quia est dimidiata ex intentione . # 145 An dolens imperfecte sit absoluendus ¶ SED vtrum sacerdos debeat, absoluere eum qui imperfecte dolet, & confitetur illam insufficientiam doloris? Et videtur quod sic, quia talis confessio est valida & non iteranda secundum sanctum Tho. & Caietanum , & omnes: si autem non absoluatur est iteranda, ergo. Respondeo quod sacerdos nullo modo debet talem absoluere. Patet manifeste, quia esset fictio in absolutione, quia ibi non remittuntur peccata: & tamen sacerdos dicit, ego remitto tibi peccata. Item talis sacerdos absoluit auctoritate Dei , sed Deus non absoluit, ergo nec ille debet absoluere. Item qui scit imperfectionem doloris sui peccat peccato sacrilegij petendo absolutionem, ergo multo magis sacerdos absoluens. Sed contra, quia sic confitentur omnes, quod non habent dolorem sufficientem. # 146 Confessio an sit integra Respondeo quod ita confitentur propter suspitionem quam habent. Si autem scirem me imperfecte dolere, nec deberem petere absolutionem , nec sacerdos deberet absoluere. Confessio autem quae secundum. Sanctum Tho. est valida & non iteranda, est quando non percipit imperfectionem doloris & absoluitur, vel quando de facto absoluitur a sacerdote sciente imperfectionem doloris eius. ¶ QVÆritur, vtrum oporteat, quod confessio sit integra? Respondeo ex sententia omnium quod sic, alias est inualida sacrilega, & iteranda. Probat sanctus Tho. quia sacramentum poenitentiae est quaedam medicina contra morbum : at medicus non potest conuenienter admouere medicinam nisi intelligat totum statum infirmi. Si enim habeat dolorem splenis, & iecoris, & medicus intelligat primum solum , poterit applicare medicinas quae noceant iecori. Et idem de medicina spirituali confessionis &c. Item probatur ex vsu ecclesiae , nullus enim sacerdos audiret dimidia peccata. Item quia sacerdos absoluit auctoritate Dei, Deus autem non absoluit ab vno & non ab alio ( impium enim est a Deo sperare dimidiam veniam ) ergo. Item confessio dimidiata est contra formam absolutionis, qua dicitur ego te absoluo ab omnibus peccatis tuis, ergo. Item Augustinus dicit quod est hypocrita qui non confitetur omnia peccata, ergo. Haec conclusio est inuiolata & quae ab omnibus tenetur. # 147 Confessio ex negligentia dimidiata an sit iteranda . ¶ SED quid si confessio sit dimidiata ex negligentia, quia non fecit sufficientem indagationem? Respondeo quod si ex industria fuerit negligens, vel si ita contemnat vt quasi ex industria nolit examinari: sicut qui per unum annum integrum non est confessus , & accedit ad confessionem sine aliqua examinatione, volens quidem quod omnia venirent ad eius memoriam , talis confessio est nulla, ac proinde iteranda. Si vero omisserit aliquod peccatum , putans se fecisse sufficientem indagationem : etiam si illa ignorantia sit culpabilis mortaliter, confessio est valida, & non iteranda. # 148 Examinatio conscientiae ad confessionem quanta diligentia facienda . ¶ QVÆritur, quae diligentia requiritur ad examinandum conscientiam? Respondeo, quod raro continget, quod velit quis examinare conscientiam suam & putet se fecisse sufficientem diligentiam quin fecerit diligentiam. Quando est mihi probabile, quod satis est quod feci: obliuio peccati non erit culpabilis, mortaliter saltem. Respondeo, quod praeceptum de examinatione conscientiae est idem quod de confessione , & de integre confitendo. & quia nemo integre confiteretur si non examinaret se, tenetur examinare: & non examinans, peccat contra praeceptum confessionis . Et cum non sit peculiare prae ceptum de examinatione, videtur quod non tantum teneatur ad illam sicut si fuisset particulariter praecepta : maior enim diligentia requiritur circa finem quam circa media. Satis est ergo quod faciam diligentiam moralem : sicut nec teneor scribere peccata, vt recorder eorum. Si autem particulari praecepto teneretur recordari peccatorum, teneretur etiam scribere. Dico igitur, quod postquam quis voluit adhibere diligentiam, & fecit aliqualem examinationem, quam putauit sufficientem: credo quod raro talis committet negligentiam. Dico praetereá quod quando ego puto, quod per paruam diligentiam vlteriorem veniam in cognitionem peccatorum praeteritorum: si non fecero illam non erit sufficiens examinatio. Sufficit autem taliter examinare, quod etiam si amplius examinassem per aliquod aliud tempus non recordarer aliorum. Et haec suffi cit. Credo quod viri qui habent animae suae curam, nunquam deficiunt in examinatione conscientiae suae. Ex hac conclusione qua diximus quod confessio non integra ex negligentia examinationis non est valida, sequitur quod confessor non debet audire eum qui non fecit examinationem: maxime si sit de numero eorum qui non confitentur nisi semel aut bis in anno. Satis est tamen quod adhibuerit aliquam diligentiam , nec eum qui dicit se aliquam fecisse debet confessor repellere. # 149 Reseruatos casus habens, an dimidiabit confessionem ¶ QVÆritur, qui habet peccata reseruata, & etiam non reseruata, quomodo poterit confiteri, maxime si superior nolit audire nisi reseruata? De hoc casu fuit multa contentio apud doctores, quorum opinionibus dimissis, dico quod si iudex superior et inferior sint praesentes , inferior non potest absoluere a non reseruatis: nisi prius petatur facultas absoluendi a reseruatis. Quia integritas confessionis est de iure diuino. Cum ergo ille poenitens habeat copiam confessoris cui potest integre confiteri, non potest inferior diuidere absolutionem . Sed superior audiat omnia peccata, vel det facultatem absoluendi á reseruatis. Hoc Adrianus. q. 4. de confessione. Et Durandus. 4. d. 17. q. 15. contra Caietanum. Et si superior solum absoluat a reseruatis, talis absolutio non est sacramentalis sed solum a censuris , & datur facultas inferiori vt absoluat ab omnibus peccatis. Si autem superior absens sit & non pateat facilis aditus ad eum & instet tempus celebrandi, inferior absoluat a non reseruatis, & pro reliquis expectet absolutionem superioris: nisi illis sit anexa aliqua excommunicatio reseruata: vt in casibus bullae de coena domini: tunc enim non debet absolui a non reseruatis. Et haec est contra Adrianum, & Durandum. Et in hoc casu intelligo, d. Tho. loqui in additionibus. q. 9. art. 2. ad. 4. Sed quid faciendum quando superior non vult committere facultatem absoluendi a reseruatis, & non expedit confiteri eidem? vtrum inferior possit tunc absoluere a reseruatis? Respondeo quod iam supra dictum est, quod in quocunque casu potest quis licite non confiteri superiori, licet accedere ad sacramentum eucharistiae: si superior nolit committere facultatem absoluendi: nihilominus inferior non potest absoluere a reseruatis. Poenitens tamen poterit accedere ad eucharistiam ita bene ac si esset decies absolutus. Quia in tali casu est censendus non habere copiam confessoris. Tamen habita oppurtunitate tenetur confiteri de illo peccato. Videat tamen poenitens vt iam diximus quod habeat sufficientem causam non confitendi proprio sacerdoti. # 150 An impleatur praeceptum ecclesiae de confessione per confessionem informem aut non integram. ¶ QVÆRitur, vtrum per confessionem non integram, vel alias informem satis fiat praecepto confessionis? Durandus .4. dis. 17. q. 14. &. 15. dicit duo. Primum , in quocunque casu confessio non est iteranda , ad impletur praeceptum de confessione . Quia ecclesia non obligat ad faciendum opera in gratia: sed ad substantiam actus. Et de hoc nemo dubitat. Secundum in quocunque casu confessio non sit valida, non ad impletur praeceptum de confessione . Patet in dicto ca. omnis vtriusque saexus, debet confiteri omnia peccata, & poenitentia imposita, &c. Clarum est quod si non impletur praeceptum, confessor non debet imponere poenitentiam nec poenitens tenetur acceptare. Quia non est ibi sacramentum . Sed dubia est nihi haec proposito , cum ecclesia vel non possit obligare, vel non obliget ad actum interiorem : & iste confiteatur omnia peccata sua, etiam si non habeat dolorem, si confiteatur hoc ipsum quod non habet dolorem, siue absoluatur, siue non, credo quod satisfacit praecepto ecclesiae: ego certe non damnarem talem. # 151 Confessio dimidiata in necessitate valida. ¶ QVÆritur, an confessio dimidiata in necessitate sit valida? Verbi gratia percusus est aliquis letaliter, & habet centum peccata, incipit confiteri, & postquam dixit decem moritur, vel impeditur: an talis possit absolui? Certe dubitari posset, sed probabilius puto, & magis pium quod sit confessio totalis & valida. Si enim damus confessiones dimidiatas propter obliuionem, vel propter casum reseruatum: quare non dabimus etiam propter impotentiam istius ? proderit ergo illa confessio & ex attrito faciet contritum. # 152 Peccata non confessa , an remittantur in confessione. ¶ QVÆRITVR, vtrum virtute absolutionis remittantur peccata etiam non confessa in particulari? Respondeo quod sic omnino, eadem ratione si ex opere operato habet absolutio remittere peccata, non est dubium quin remittantur isti, quia confitetur modo quo potest: sicut de peccato dubio de quo confiteor cum dubitatione, remittitur mihi esto illud fecerim. Et confirmatur , quia alias frustra esset confessio in generali: accuso me de alijs quorum memoriam non habeo, cuius contrarium habet communis vsus piorum hominum. # 153 An in confessionibus generalibus, liceat dimidiare confessionem de peccatis confessis . ¶ QVÆritur, vtrum liceat in confessionibus generalibus de peccatis alias confessis, dimidiare confessionem , & dimittere aliquod turpe dicendo reliqua? Videtur quidem quod non, quia integritas confessionis est de iure diuino, ergo non licet celare aliquod peccatum? Respondeo, quod non licet celare aliquod peccatum mortale: & si celatur non est confessio, sed fictio circa materiam principalem sacramenti. Non est dubium quin si quis vellit generaliter confiteri & dicat sacerdoti quod vult generaliter confiteri de omnibus peccatis suis, si celet aliquod, peccat mortaliter: quia est fictio manifesta circa principalem materiam sacramenti, & mentitur pernitiose, & decipit confessorem . Dico tamen , quod poenitens potest ex peccatis iam confessis eligere aliqua quae confiteatur aliquibus praetermissis, si non decipiat confessorem : dicens illa esse peccata totius vitae suae. Nec ad confessionem generalem requiritur tanta conscientiae examinatio: & consequenter potest fieri per plures dies, vt scilicet hodie confiteatur quinque peccata, cras sex. &c. # 154 An qui non impleuit poenitentia teneatur iterare confessionem ¶ QVÆritur, vtrum ex defectu satisfactionis, puta quia non impleui poenitentiam mihi iniunctam a confessore sit iteranda confessio ? Multi summistae tenent quód est iteranda, inter quos Siluester verbo confessio primo. §. 3. Quia quomodo imponet poenitentiam oblitam vel neglectam qui non audierit de nouo peccatum ? Siluester allegat Ricardum pro se quem non vidi nunc . Allegat etiam Paludanus sed potius videtur tenere oppositum. Respondeo igitur ad quaestionem sine quocunque dubio et scrupulo absolute, quod talis confessio non est iteranda propter poenitentiam oblitam, vel ex malitia neglectam. Patet, quia confessio praecedens fuit iam valida, & perconsequens fuerunt remissa peccata, ergo quicquid postea sequatur non efficiet eam inualidam, ac iterandam . Et ita tenet Maio. 4. d. 17. q. 6. dubio vltimo. Dicemus tamen aliquid de hoc in materia de satisfactione. # 155 An qui confitetur sacerdoti ignoranti satisfaciat praeceto. ¶ QVaeritur , vtrum si aliquis confiteatur sacerdoti ignoranti quod sit peccatum mortale (sunt enim aliqui in mundo ) teneatur iterare confessionem ? Respondeo primo quod si poenitens est doctus quantum ad hoc quod scit qua le sit mortale, & quale veniale: parum refert qualis sit confessor, doctus scilicet, an indoctus, nec tenetur iterare confessionem . Verum est tamen quod si cognosceret confessorem nescire discernere inter peccatum & peccatum debet illum instruere dicens, hoc non est mortale, hoc sic: alias confessio non esset valida. Nam si ego dicerem, ego occidi hominem: sed bené feci, quia ille occiderat patrem meum, non esset confessio. Sic quoque confessio non est quando confessor audiens non intelligit esse peccatum mortale. Si vero tam poenitens quam confessor ignorent, si ista ignorantia sit circa ea quae communiter ignorantur talis non impedit: nulli enim contingit inter omnia peccata scire de quolibet, an sit mortale, vel non. Si autem ignorantia sit tanta quod sit eorum quae a paucis ignorantur: vt quód iuramentum falsum, vel quod vendicare se de iniuria accepta non sint peccata, crederem profecto quod teneretur iterare confessionem . Quia confessor non intelligit peccata illius, ergo ille non confitetur . Nam quomodo imponet poenitentiam, aut quomodo absoluet eum? Et haec est communis opinio. Non oportet tamen formare nouos scrupulos, nam raro contingit talis sacerdos confessor . Satis est enim quod confessor sciat communia scilicet homicidium, furtum &c. esse peccata, & quod sciat dubitare. # 156 Confessore non aduertente ad poenitentis peccata an iteranda sit confessio ? ¶ SED quaeritur, an si confessor alioquin sapiens, non aduertat ad peccata poenitentis, confessio sit valida? Respondeo , quod sine dubio ex quacunque causa confessor non aduertat peccata poenitentis, confessio est iteranda. Sed tamen poenitens potest ignorare inuincibiliter an confessor audierit, vel non . Si tamen constaret aliquo pacto, quod confessor , vel non audiuit, vel non intelle xit peccata, omnino tenetur iterare confessionem : quia prior fuit nulla. # 157 Peccata semel confessa , an possimus iterum confiteri? ¶ QVÆritur, an liceat confiteri peccata semel confessa , & si fiat, an confessio secunda sit sacramentum? Respondeo, quod de hoc sunt opiniones. Scotus, 4. d. 18. ad primum dicit, quod sic, hoc est quod talis confessio est valida, & meritoria: sed tamen ibi non est sacramentum , aut aliqua virtus clauium. Quia non potest eadem forma replicari super eandem materiam: impossibile est enim vt eadem forma informet pluries eandem materiam. Item iudicium semel rite factum non potest infrigi, ergo non debet iterari: como se puede pleytear vna sententia en grado de reuista confirmada. Contrarium tenet sanct. Tho. Bonauentura , Marsilius, Gabri. Alexand. & Maio. & omnes quos mihi contingit videre. Et probatur, peccata oblita sunt absoluta sacramenta liter, & tamen cum veniunt ad memoriam sunt necessario confitenda, & debet homo ab illis absolui, ergo non inconuenit quod quis absoluatur bis ab eodem peccato. Nota igitur pro hac opinione, quod potestas clauium data est ecclesiae ad remissionem peccatorum non solum ad remissionem culpae , sed etiam ad remissionem poenae. Cum ergo illa potestas maneat in ecclesia post primam absolutionem , & remanet etiam reatus poenae in eo qui iam est confessus, sequitur quod secunda confessio valebit ad remissionem peccatorum & poenae. Maximum argumentum pro hac parte est consuetudo bonorum , qui saepe confitentur eadem peccata. Et ad argumentum Scoti, nego quod eadem forma non possit replicari super eandem materiam : nam cum eadem aqua possum baptizare centum. Item illo dato peccata sunt materia remota, sed peccata confessa sunt materia proxima, vnde si in eadem confessione homo absolueretur bis, absolutio secunda nihil omnino valeret. Sed in pluribus confessionibus quare non erit valida. # 158 Confiteri per nuncium an sit licitum ? ¶ QVÆritur, an possit aliquis confiteri absenti sacerdoti, per nuncium , puta quia est in carcere & non datur aditus sacerdoti? Respondeo , quód nullus tenetur isto modo confiteri. Quia forum confessionis debet esse secretum, et nemini tenetur homo reuelare peccata nisi sacerdoti. Secundo dico (licet Palude, videatur dicere contrarium . 4. dist. 17. q. 2.) quod non est licitum hoc modo confiteri, nec talis confessio si fiat potest esse sacramentalis , nec sacerdos potest talem absoluere: nec est rationi conforme. Quia confessio debet esse forum secretissimum : nam licet non sit de essentia confessionis , quod sit secreta tamen quia sacramenta non sunt contra legem naturae, secundum quam non licet publicare peccata, id circo confessio fit secreta, & non ratione clauium. Ratio igitur quare talis non potest absolui est quia re vera non confitetur, confitetur quidem internuncio: internuncius tamen non confitetur, sed est testis. In foro contentioso sufficeret illud, quia non posset retractari, & si retractaret, non crederetur . In confessione veró sic, quia semper manet libertas ad confitendum quando enim nuncius loquitur sacerdoti, potest poenitens se retractasse, ac proinde non potest absolui: nec confiteri modo praedicto . Non dubito de hoc. # 159 Confessio an fieri possit per interpretem. ¶ QVaeritur, an per interpretem possit quis confiteri sacerdoti praesenti . Respondeo primo sicut ad dubium prae cedens, quod homo non tenetur sic confiteri . Quia non tenetut prodere peccata sua, in tali autem casu manifestat ea interpreti, ergo non tenetur. Secundo dico quod potest licite eo modo conf iteri . Sed contra quoniam talis non confitetur sacerdoti: sicuti dicebamus de eo qui confitetur per internuncium, ergo talis confessio non est valida. Respondeo quod est differentia clara. Quia quando internuncius refert peccata sacerdoti poenitens se habet mere negatiue, & non est praesens. Per interpretem autem signo & nutu actualiter ostendit poenitens, quod ipse dicat sacerdoti quod interpres dicit: & sic est verum sacramentum . Et interpres omnino tenetur occultare peccata quae audiuit. # 160 Confiteri per scripturam, an liceat. ¶ QVÆRItur, an aliquis possit confiteri per scripturam, maxime quando non potest voce? Palude. 4 dist 17. q. 2. & Maio. 4. d. 17. q. 1. dicunt quod si sacerdos sit praesens, qui non potest voce tenetur scripto confiteri. Sed dico cum Caietano, Scoto, & Ricardo, quod talis non tenetur sic confiteri . Quia nemo tenetur prodere peccata sua extra confessionem, talis autem proderet peccata: quia ex natura rei scriptura manet transacta confessione, ergo non tenetur: praecepta enim Christi debent esse suauia. Sed vtrum possit confiteri scripto, dubium videtur. Nam scriptura & nuncius in hoc conueniunt , quod scriptura non est confessio, quamuis posset qui dat scriptum annuere quod confitetur illa peccata scripta, & iam videtur quod esset idem iudicium sicut de confessione per interpretem quae est vera confessio. Et tandem ita credo et teneo quód licite tunc fit scripto si signis annuat quod confitetur illa. Sine necessitate vero a potente loqui non reciperetur talis confessio. Quia inter signa voces obtinuerunt principatum & magna irreuerentia esset confiteri scripto. Muti autem si possunt confiteri nutibus non manifestando alijs peccata, tenentur confiteri. Caieta. in summa, ponit modum quo tales possent confiteri , scilicet, vt peccatam scribantur in vna carta, et in alia numerus peccatorum &c. Sed credo quod non tenentur illo modo confiteri meo iudicio # 161 Consortem peccati an possimus reuelare in confessione . ¶ QVÆritur, vtrum quis teneatur eo modo confiteri circunstantias peccatorum, quo reuelentur consortes? Verbi gratia commissi incestum cum matre, curatus cognoscit me, et matrem meam , an tenear confiteri illam circunstantiam , cum qua: quae quidem non potest dici sine reuelatione personae consortis in crimine? Respondeo ex sententia omnium , quod talis tenetur quaerere alium confessorem qui non cognoscat matrem, quia multum noceret matri talis confessio: ac proinde nimis cauere debent poenitentes ne in confessionibus aliorum peccata detegant. Si vero non inueniatur confessor ignorans talem personam dico ( quamuis aliqui voluerunt dicere quod tunc non tenetur dicere illam circunstantiam personae ) ex sententia sancti Tho. Bonauenturae in 4. d. 21. & Gabriel. 4. d. 17. q. 1. conclusione. 5. quod talis tenetur confiteri circunstantiam illam, & omnes alias circunstantias necessarias: esto confessor veniat in notitiam tertiae personae. Quia praeceptum de confessione est maius quam praeceptum de seruanda fama alterius, & ego vtor iure meo, maxime quia non diffamo consortem, cum sacerdos teneatur peccatum meum & suum aeque celare. Imo Bonauentura dicit, quód si sacerdos sit talis de quo estimatur quod non nocebit, sed proderit, poenitens posset ei dicere personam etiam si alias nesciret, vt adhiberet remedium # 162 Circunstantiae peccatorum . ¶ QVÆritur, quae circunstantiae sint necessario confitendae? Respondeo, quod triplices sunt circunstantiae . Quaedam minuentes peccata, aliae quae grauant peccata, aliae vero quae nec grauant , nec minuunt, quas quidem antiqui non vo cant circunstantias : vt si peccaui noctu, vel in die, & propterea istae dimittantur. Primae circunstantiae si tales sint, quod faciant ex peccato mortali veniale, vel ex peccato non peccatum, confitendae sunt necessario, alias esset mendacium. Verbi gratia participare cum excommunicato est mortale, fi quis autem cum negligentia veniali communicet in diuinis: illa circunstantia ignorantiae reddit peccatum veniale, & ideo est confitenda. Vel si rex excommunicatus metu mortis compelleret me celebrare coram eo, talis circunstantia videtur facere de peccato non peccatum , & ideo est necessario confitenda. At si huiusmodi circunstantiae quae non tantum excusant quod faciant mortale veniale, vel peccatum non peccatum: vt aegestate furari, passione moechari , dicunt aliqui quod esset melius quod non confiterentur . Sed dico, quod si vere sint circuns tantiae quae multum excusant debent confiteri. Quia vnum furtum potest esse in duplo peius quam aliud, & stuprum ex libidine multo peius est quam ex timore mortis. Tales igitur circunstantiae confitendae sunt non ad excusanda peccata delictaue, sed ad confitendum ea pure & nude. # 163 Quae circunstantiae confitendae ¶ SED tota difficultas est de circunstantijs aggrauantibus, quae quidem sunt in duplici differentia. Quaedam enim mutant speciem: sicut furari vel occi dere in ecclesia, fornicari cum virgine vel fornicari in ecclesia, est dubium an tales sint necessario confitendae ? Respondet. S. To. 4. d. 17. & Bonauentu. Palude, Siluester, & est communis sententia, quod illae circunstantiae quae mutant speciem sunt necessario confitendae . Quia peccatum habens illam circunstantiam, aequivalenter est duo peccata. Furtum enim per se est peccatum , & iniuria ecclesiae est etiam peccatum per se, & ideo furtum in ecclesia aequiualet duobus peccatis, & ob id est necessario talis circunstantia confitenda . Item fornicatio est peccatum, & iniuria viri est peccatum, & ideo fornicatio cum vxorata aequiualet duobus peccatis, ac proinde talis circunstantia est necessario confitenda: & sic de similibus. Item probatur per illa peccata franguntur duo praecepta ecclesiae : furtum enim in ecclesia est primo contra praeceptum de non furando, & etiam contra praeceptum cultus diuini, ergo circunstantiae istae sunt necessario confitendae . Aliae vero sunt circunstantiae aggrauantes quidem, sed non mutantes speciem , & tales non sunt necessario confitendae . Quia alias nunquam posset homo pure & integre confiteri. Marsi. 4. d. 12. & Gabriel. 4. d. 17. & Maio. ibidem dicunt primo quod omnes circunstantiae mutantes speciem sunt confitendae . Secundo dicunt, quod etiam sunt confitendae aliquae non variantes speciem , scilicet quae faciunt maiorem malitiam mortaliter: tales inquiunt circunstantiae necessario sunt confitendae. Quia alias aliquando contingeret, quod maior esset pars malitiae quae celatur, quam quae manifestatur. Verbi gratia ego semel consensi in homicidium, & continuaui consensum per diem integrum, si confiteor quod consensi semel in homicidium & taceo tempus continuationis nonne celarem maiorem partem grauitatis? Item furari decem est mortale , furari vero mille est eiusdem speciei cum primo furto, sed nunquid sufficeret dicere, accuso me quod furatus sum , non nominando quantitatem? Ad hanc igitur quaestionem dico quod ego non auderem condemnare eum qui confitetur solas circunstantias mutantes speciem . Nam cum illud dicat sanct. Tho. & Bonauentura , vel est verum, vel ad minus qui sequitur illos excusatur ignorantia inuincibili. Secundo dico, quod nemini consulerem , nec ego essem contentus illo modo confiteri, sed confiterer etiam illas circunstantias quae manifeste multiplicant malitiam mortalem. Sicut in exemplis positis de tempore continuationis , & de quantitate furti: quia alias confessor non intelligeret totam malitiam confitentis. Placet etiam mihi quod Caietanus dicit, scilicet quód aliquae circunstantiae mutantes speciem non sunt necessario confitendae : quando grauitas circunstantiae est parua. Sicut diuinare per terram est alterius speciei quam diuinare per aquam : et tamen sufficit quod dicat accuso me que fui supersticioso vsque ad peccatum mortale. Credo igitur necessarium confiteri magnitudinem rei furatae, & continuationem in peccato. # 164 Confessor an possit absoluere contra propriam opinionem. ¶ QVÆritur, vtrum confessor possit poenitentem absoluere contra propriam opinionem? Verbi gratia sit casus de quo sunt duae opiniones an sit vsurarius, vel non qui vendit frumentum ad certam diem : porque se lo paguen como valiere en mayo. Quidam dicunt, quod est illicitum , & ego ita credo. Alij tamen dicunt, quod non est illicitum. Sunt pro vtraque parte probabilitates, ego tamen sum opinans quod sit illicitum, & poenitens tenet quod non est illicitum, & sic confitetur quod vendidit frumentum illo modo, & quod habet propositum ita deinceps faciendi, quia audiuit viros doctos dicentes quod id licet. Est dubium quid faciet hic confessor qui tenet illud esse mortale, nunquid poterit absoluere eum contra propriam opinionem? Sit aliud exemplum, si iudex sequens opinionem . S. Tho. occidat hominem quem ipse certo scit innocentem, probatum tamen nocentem , & confessor sit opinionis Nicolai de Lyra qui tenet id non licere: utrum possit absoluere iudicem volentem semper in illa opinione persistere? Est magna quaestio, & mouet eam Conrradus celebris doctor tractatu de contractibus quaestione vltima. Et ante omnia quaestio haec habet locum quando ambae opiniones sunt probabiles: nam si opinio poenitentis non habeat probabilitatem non debet eum absoluere: quia eius ignorantia non est inuencibilis, sed vincibilis. Vt si ego teneo opinionem quod nemo potest possidere plura beneficia simul, si opposita opinio non sit probabilis sicut forsan non est, clarum est quod non debeo eum absoluere: quia puto eum esse in peccato mortali, & non excusatur ignorantia inuincibili. Sed quid faciet quando ambae opiniones sunt probabiles, & habent suos proprios assertores? Respondeo quód siue sit eius proprius sacerdos, siue non, tenetur eum absoluere in tali casu. Ita tenet Palu. 4. d. 17. q. 2. arti. 1. Et Gofre. quodlibeto. 9. Probatur aperte, talis poenitens est in gratia, & confessor habet probabilitatem quod sit in gratia: quia scit esse probabilem eius opinionem , ergo non debet ei negare absolutionem. # 165 Numerus peccatorum necessario confitendus . ¶ QVaeritur, an numerus peccatorum sit necessario confitendus? Respondeo ex omnium sententia quod sic: licet multi confessores parum de hoc curent. Probatur, quilibet tenetur confiteri omnia peccata sua, sed qui non confitetur numerum non confitetur omnia peccata sua, ergo tenetur eum confiteri : alias esset fictio. Sed vtrum iste numerus sit determinate dicendus, puta furatus sum decies, iuraui falsum millies, &c. Caietanus respondet, quod numerus peccatorum ideo manifestari debet, vt sciat confessor á quo debet absolue re, & qualitatem poenitentis: & quia ad hoc parum praestat quod confessor sciat an sint decem vel vndecim, ideo non est exquisite numerus perquirendus. Dicendum ergo primo, quod quicumque sciuerit determinate certum numerum peccatorum suorum: vt si certo sciat quod peccauit decem, tenetur dicere determinate se decies peccasse hoc peccato. Quia alias celaret aliquod peccatum & esset fictio: vt si diceret se fecisse aliquod peccatum nonies & scit certo quod fecit decies. Secundo dicit Caietanus, non est necessarium magnam adhibere diligentiam ad cognoscendum distincte certum numerum peccatorum . Cogitat aliquis, & scit se falsum iurasse multoties, semel in qualibet septimana parum plus, vel minus, & si amplius pensaret & fatigaret se, posset reperire certum numerum, dico quod illud non est necessarium. Nam dummodo parum plus vel minus attingat numerum peccatorum, licet non determinatum, nihil impeditur eorum quae sunt in confessione facienda. Non enim impeditur absolutio, quia sufficit illa notitia. Nec poenitentia, quia non est imponenda ad aequalitatem, cum sit arbitraria. Nec consilium &c. ergo nihil impeditur. Satis est igitur quod quis pertingat numerum crasso modo, parum plus, vel minus. Praecepta enim Dei debent esse clara, is vero qui saepe solet peccare, non posset scire numerum determinatum . Tertió dicit quod etiam aliquando non est necesse adhibere diligentiam ad sciendum numerum , etiam sic crasso modo. Verbi gratia est meretrix quae fuit in lupanari decem annis, nunc conuertitur & vult confiteri , satis est quod dicat peccata fornicationis hoc modo, mansi in lupanari per decem annos admittens cunctos: nec oportet quod cogitet quote in hebdomada, mense, aut an no. Patet quia per hoc confessor habet tantam notitiam quantam illa potest ei dare. Quid enim refert, quod illa dicat se peccasse triginta mille vicibus . Et idem de concubinario qui habet foeminam per annum qualibet nocte, non est opus quod numeret vices: nec expedit illud dicere. Idem de illis qui frequentissime blasphemant. Satis est quod dicant hanc esse suam consuetudinem: ne faciamus eos mentiri. Et eodem modo de circunstantia magnitudinis rei furatae, non est opus quod sciatur punctualiter. Non dubito de hoc. # 166 Confessionis sigillum necessarium. ¶ QVÆritur, si quis confitetur se peccasse decies, vel duodecies, non recordatur tamen tunc nisi decem, & posteá recordatur distincte alterius peccati, an teneatur illud confiteri in particulari? Respondeo quod non, si includitur in numero prius dicto. Quia si tunc quando confessus fuit meminisset illius sufficeret dixisse, iuraui falsum duodecies, parum , plus, vel minus. Si autem dixit, iuraui falsum decem & postea sit memor quod iurauit quatuordecim, tenetur confiteri ea quae numerum prius dictum excedunt. ¶ QVÆritur, vtrum sigillum confessionis sit necessarium ? Respondeo secundum omnes doctores. 4. d. 21. quod sacerdos tenetur ad sigillum confessionis, ad celanda peccata quae in confessione audiuit sub poena peccati mortalis. Probatur primo ratione naturali, quia facerem illi iniuriam. Item quia in cap. sacerdos de poenitentia. d. 6. prohibetur omnibus sacerdotibus reuelare peccata, & apponitur poena grauissima oppositum facientibus: scilicet vt omnibus diebus vitae suae ignominiosus peregrinando pergat. Et sunt verba Gregorij. Idem habetur cap. omnis vtriusque sexus , de poenitentijs & remissionibus & dicitur quod qui non celauerit detrudatur in arctissimum monasterium vt ibi perpetuam faciat poenitentiam . Et quia si in hoc daretur aliqua exceptio, tolleretur confessio: nemo enim auderet confiteri peccata grauia. Idcirco propter nullum bonum quodcunque sit illud, licet sigillum confessionis frangere: quia nullum potest esse aequale bopnum nec tam necessarium vt est confessio. # 167 Peccata in confessione audita possumus iurare nos nescire. ¶ SED quid faciet confessor cum inter rogatur de peccato quod audiuit in confessione , an possit dicere se nescire? Respondeo secundum omnes , quod sic. Sed quid si cogatur iurare? Dico quod potest & debet iurare se nescire, quia intelligitur se nescire extra confessionem, et sic verum iurat. Sed fac quod iudex, vel praelatus ex malitia exigat a me iuramentum an sciam in confessione? Respondeo quod coactus iuret se nescire in confessione, quia intelligitur se nescire ad reuelandum, aut taliter quod possit dicere. Sed contra si iuret se scire in confe ssione iuraret verum , ergo cum iurat se nescire in confessione iurat falsum : quia sunt contradictoriae . Respondeo quod non sunt contradictoriae. Quia in illa negatiua intelligitur conditio subintellecta, scilicet quod non scit tali modo quód possit illud dicere. # 168 Error in confessione factus quomodo reparandus sine fractione sigilli. ¶ QVÆritur, si confessor ex ignorantia absoluit aliquem quem non poterat á casu reseruato, vel ab excommunicatione , vel si oblitus est eum absoluere quomodo reparabitur defectus confessionis sine reuelatione? Nider in suo confessionario dicit quod in concilio Constantiensi , vel Basiliensi fuit inter patres haec quaestio tractata, & quod tunc fuit varia sententia. Ego dico cum distinctione, quia vel confessor timet probabiliter scandalum reuocando poenitentem & quod conquaeretur de reuelatione confessionis: & in tali casu relinquendus est. Quia si habuit contritionem erat in gratia. Si autem non timetur quod poenitens dicet se non fecisse tale peccatum, & quod non conquaeretur de reuelatione confessionis, dico sine quocunque scrupulo quod possum illum reuocare ad confessionem & absoluere . Sed contra quia obijcit peccatum extra confessionem. Respondeo, quod non facio ei iniuriam si dicam tu confessus es mihi alia die reddeamus ad confessionem quia volo tibi dicere vnum verbum quod expedit tibi si nolit dimittatur. Si autem acquieuerit dicam ei, confitearis peccata in generali, & si aliqua alia fecisti confitere ea, quia feci talem defectum in alia confessione. Et probo quod hoc liceat, quia vt infra dicemus de poenitentis licentia licet reuelare peccata eius alteri, ergo multo melius sibi ipsi, vel formaliter, vel interpretatiue si dederit licentiam : vt si beneuole audiat me dicentem sibi scias quod in confessione praeterita fuit defectus quidam commissus , vis illum audire? Si dixerit quod sic, sine quocumque scrupulo dicatur ei, scias quod eras excommunicatus , & ego non potui te absoluere &c. Palude in fine. d 21. ampliorem concedit licentiam, dicens quod non solum quando fuit commissus defectus in confessione, sed etiam ratione correctionis fraternae possum secreto admonere illum de peccato semel confesso mihi. Sed credo certe quod est falsum omnino & quod nullo modo licet. # 169 Peccatum publicum in confessione auditum , an possimus reuelare. ¶ QVÆritur, an quando peccatum quod in confessione audiui est publicum tenear illud silere? Respondet Caietanus in summa , quod de tali peccato possum loqui post confessionem eodem modo sicut ante: debeo tamen procedere postea cautius & nullo modo dicere quod scio illud in confessione, quia redderem audientes certiores. Sed quid si a confessore petat quis, an ille fuerit confessus illud peccatum publicum? Respondeat confessor, confessus est omnia peccata sua. Potest etiam dicere, absolui illum, quia per hoc nihil reuelo. Admonet tamen Caietanus, bonum esse quod quando peccata sunt publica petat facultatem confessor a poenitente ad loquendum de eis ad bonum finem. Sed quid si vsurarius iactet se, quod absolui illum? cum non sit verum? Nam si dico quod sic, mentior . Si autem dico quod non absolui eum , reuelo confessionem. Dicat confessor quid ad vos? ego feci officium meum. Sed quid faciet proprius sacerdos petentibus eucharistiam concubina, vel vsurario quos non audiuit de confessione? Respondeo, quod non det illis. Sed quid si dicant confessi sumus tali fratri, & interrogatus frater non audet dicere quod non absoluit, ne eorum statum re uelet, nec quod absoluit ne mentiatur ? Repondeo absolute, quod si sint peccatores publici debet eis eucharistiam negare . Quod si fuerint confessi cum proprio sacerdote & non absoluti, & nihilominus petant eucharistiam , dico etiam quod debet eis negare, & si dixerint, iam tu absoluisti nos, dicat ego nescio de hoc. # 170 Peccata in confessione audita reuelare possumus de poenitentis licentia . ¶ QVaeritur , vtrum de licentia poenitentis liceat confessionem reuelare? Alexander, & Scotus. 4. d. 21. q. 2. 1. & Durandus ibidem dicunt quod non licet. Quia sigillum confessionis est de iure diuino, ergo poenitens non potest dare licentiam. Item quia esset scandalum. Sed respondeo absolute, quod poenitens potest dare licentiam, confessor tamen non potest accipere, aut reuelare confessionem in detrimentum poenitentis qui sibi talem facultatem dat. # 171 Sigillum confessionis , an se extendat ad alia quam ad peccata. ¶ QVÆRITVR, vtrum alia quae in confessione sciuntur praeter peccata cadant sub sigillo confessionis? Respondeo, quod sub sigillo arctissimo confessionis non cadunt nisi peccata poenitentis, vel tertiae personae. Et solum huius sigilli fractor incurrit poenas canonicas. Secundo dico quod sub sigillo confessionis cadunt omnia alia quae expresse, vel interpretatiue poenitens tradit sub sigillo confessionis: vt si dicat, accipiatis hoc sub sigillo, & qui haec reuelat credo peccaret mortaliter propter detrimentum quod faceret sacramento redderet enim confessionem fraudolosam. Non enim omnes intelligunt hanc differentiam sigilli maioris, vel minoris. Ideo confessor sit cautus vt taceat omnia illa quae sunt alicuius grauitatis. Alia vero quae non sunt de necessitate confessionis , nec refert poenitenti quod reuelentur non tenetur celare: se tamen non dicat se in confessione audisse. Breuiter in hac parte mas vale ser corto que largo. Non dubito. # 172 Peccata in confessione audita, an liceat in communi reuelare ¶ QVÆritur, an in communi liceat reuelare peccata audita in confessione, taliter quod nec directe, nec indirecte peruenient in notitiam poenitentis? Verbi gratia si dicam, quidam confessus est mihi semel hoc peccatum. Respondeo quod hoc non est reuelare confessionem. Quia re vera multi viri sancti hoc fecerunt: maxime doctores qui ponunt casus quos in confessione audierunt. Secundo dico, quod melius est hoc raro facere. Sequuntur enim quandoque scandala ex istis: ideó abstineant sacerdotes ab his narrationibus. # 173 Secreta extra confessionem sub sigillo commendata quomodo obligent. ¶ QVÆRitur, de illis qui committunt alijs secreta sub sigillo confessionis an tale sit secretum confessionis? Respondeo quod qui recipit tenetur seruare illud secretum plusquam alia. Quia ex pa cto additur nouum vinculum, & per consequens dico non esse conueniens quod homines sepe recipiant talia secreta. Secundo dico, quod illud non est sigillum confessionis, nec frangens illud incidit in poenas canonis. Quia ibi nulla iniuria fit sacramento , cum nullum fuerit sacramentum: licet frangatur fides . Notandum est etiam quod ea quae dicuntur de sigillo confessionis, intelliguntur de quacumque confessione , siue perfecta, siue non , siue incepta , siue non : & de omnibus illis quae ordinantur ad confessionem vel facultatem vt ab illo absoluar a reseruatis, non potest ille plus reuelare, quam si iam accepisset in confessione . # 174 Confessio vocalis est a Christo instituta. ¶ QVÆritur, vtrum confessio vocalis quae est in vsu ecclesiae sit instituta a Christo? Antiquitus quando erant tempora meliora, non tantum haec quaestio iactabatur: quia tempore pacis arma non sunt in tanto precio & vsu. Nunc vero quia iam sunt haeretici qui negent confessionem propter peccata nostra, oportet quod simus ad hoc bellum armati. Idcirco quaeritur, an confessio sit de iure diuino? Respondetur ex sententia omnium doctorum , quod sic. Patet, ecclesiae claues sunt ad remittenda peccata, secundum illud. Matthaei. 16. tibi dabo claues regni coelorum, & quodcunque solueris super terram &c, Sacerdotes autem habent has claues, & sunt iudices peccatorum : iudices vero non possunt iudicare nisi causam cognoscant ergo alij tenentur subdere se huic iudicio: alias frustra esset illa potestas, haec autem subiectio fit per confessionem, ergo de iure diuino tenentur confiteri . Item Iacob. 1. confitemini alterutrum peccata vestra. Quod Augustinus, Beda, & alij sancti, & Hugo de sancto Victore libro. 2. de sacramentis , per 14. capit. intelligunt de praecepto con fessionis. Item (& hic est tota vis secundum Adrianum & veritatem ) Ioan . 20. quorum retinueritis retenta sunt. i. quorum peccata non absolueritis non erunt absoluta ante Deum , ergo secundum euangelium debent confiteri & absolui in terra: alias non erunt absoluta in coelo . Hic est locus validissimus, & quod omnes sancti hoc dicant in comperto est. Vide Thomam Vualdensem lib. de sacramentis , & Rofensem colligentes dicta sanctorum omnium . De hac confessione necessario sacerdoti facienda multa aegregia apud vtrumque inuenies. Et cognosces, an expediat has ecclesiae columnas sequi potius, quam nouos istos grammatistas . Opinor neminem vsque adeo cecum , & insanum esse qui ob vnius Lutheri amentiam velit tanto discrimini se ipsum exponere, quatenus ea peccata quae vel nouit, vel dubitat esse letalia, sacerdoti non aperiat . Et maxime cum intelligat antiquissimos simul eruditissi mos ac sanctissimos patres tantam confessionis huius necessitatem esse dicentes , vt quicunque mortaliter deliquerit, eos oportet, vel publice, vel priuatim sacerdoti sua peccata detegere. Nec facile crediderim patres ipso; hanc vsque adeo duram prouintiam nobis imposuisse priusquam exploratissimum haberent hanc confessionem, aut ab apostolis institutam, aut in sacris scripturis dilucide traditam fuisse: ceu rem cunctis peccatoribus apprime necessariam , & quam contemnere non possent, absque dispendio salutis animarum. Expendat igitur quisquis secum , an tutius fuerit horum patrum simul & scripturarum assertionem admittere, suasque animas a tanto periculo custodire, aut Lutherum de confessione impie oblatrantem , & sentientem suo capiti dumtaxat non patrum , aut scripturarum testimonio innixum sequi, & cum eo funditus perire. # 175 Confessio olim fiebat in principio quadragessimae. ¶ NOTANdum etiam de confessione quod beatus Renanus in annotationibus quas fecit super textum, dicit se esse nactum librum quemdam antiquissimum conciliorum, & inter ea dicit fuisse vnum factum antequam esset institutum ab ecclesia ieiunium quatuor dierum ante dominicam primam in quadragessima, quod sic habebat. Presbyteri debent admonere plebem sibi subiectam, vt omnis qui se sentit mortifero peccati vulnere sauciatum, feria quarta ante quadragessimam cum omni festinatione recurrat ad viuificatricem matrem ecclesiam, vbi quod male commissit , cum omni humilitate & cordis contritione simpliciter confessus, suscipiat remedia poenitentiae secundum modum canonicis auctoritatibus praefixum: non solum autem ille qui mortale aliquid commissit , sed etiam omnis homo quicunque se cognoscit immac ulatam Christi tunicam quam in baptismo accepit polluisse, ad proprium sacerdotem festinet venire, cum puritate mentis omnes transgressiones , omnia peccata quibus Dei offensam incurrisse meminit humiliter confiteatur, & quicquid á sacerdote fuerit iniunctum, ac si ab ipso omnipotentis ore fuisset prolatum, ita diligentissime attendat & sequatur haec ibi. Idem habetur in poenitentiario romano quod creditur profectum ab apostolis ipsis vbi dicitur. Hebdomada ante quadragessimam confiteantur omnes. Iste erat conuenientissimus modus, & multo melior, quam qui nunc est, quod confitentur in fine quadragessimae, & sic ieiunium non multum eis prodest . Optimum esset si posset reuocari ista consuetudo , nos tamen non possumus illam reuocare. Sed peculiares possent suos poenitentes admonere quód confiteantur ante quadragessimam. # 176 Confessor, an teneatur interroga re poenitentem. ¶ QVÆritur, an sit necessarium vt confessor interroget poenitentem ? Respondeo primo quod est necessarium vt confessor plerunque aliquid interroget. Patet, nam vt supra diximus si poenitens non fecerit aliquam conscientiae examinationem, confessio non solum erit inualida, sed etiam mortalis. Si hoc ex circunstantijs appareat, debet confessor interrogare, an examinauerit conscientiam suam : & si dixerit quod non , non audiat eum . Si non timeantur maiora mala: videlicet quod poenitens nunquam confitebitur , tunc enim interroget sacerdos. Oportet enim quod confessores non mittant poenitentes in desperationem . Omnes sancti, & Sanctus Tho. ita consulunt . Quando ergo confessor videt has circunstantias necessarium est quod interroget. Et si est probabile confessori quod poenitens dimittit aliquod peccatum tenetur interrogare de eo, quia tenetur quantum poterit non solum ad absoluendum, sed etiam vt poenitens recipiat gratiam quam quidem non reciperet si ex magna negligentia aliquod peccatum dimitteret. Dico praeterea quod si est mihi probabile quod poenitens fecerit sufficientem examinationem, licet credat confessor quod habeat alia peccata prae ter ea quae dixit, si commode potest interroget: sed non tenetur tunc interrogare: sunt enim aliqui que sacan el alma a los poenitentes. Sufficit quod sit mihi probabile quod confessio sit sufficiens ad consecutionem gratiae. Probatur, quia poenitens non tenetur facere maiorem diligentiam quam fecit, ergo non teneor eum interrogare quare eum vexabo interrogationibus ? confessor debet laborare vt sit beneuolus. Ex his sequitur quod non oportet interrogare poenitentem de omnibus peccatis mortalibus. Quidam a pueris quaerunt, an sint simoniaci &c. Isti faciunt confessiones odiosas & supersticiosas. Sed oportet interrogare poenitentes de peccatis quae probabiliter putantur habere: nec id nimis anxie. Confessor etiam sit nimis cautus interrogando, non quaerens noua peccata? quia poterit ea docere poenitentem, & scandalizare , maxime circa peccata carnalia, quae non debet interrogare nisi ex confessione haberet aliquod indicium quod habeant illa: tunc enim non debent omitti quae sunt de essentia confessionis , sed fiat sapienter. Verbi gratia si confessor probabiliter credit poenitentem habere aliquod peccatum turpe, & verendum, interroget, non aperte, sed dicat cogitasti aliquando de hoc? Si dicat sic quaerat vlterius, & consensisti? si dicat sic, procedat dicens, & fecisti? quo dicente sic, vel non, nihil amplius interroget. Sed dimittat alias fabulas. # 177 Circunstantia loci quando confitenda ¶ QVÆRitur, vtrum circunstantia loci sit necessario confitenda? Respondeo quod solum in tribus peccatis est necessario confitenda, scilicet in furto, effussione sanguinis, & effussione seminis in ecclesia. Credo quod non sufficeret furari in ecclesia ad hoc vt sit sacrilegium nisi esset de ecclesia. Et effusio sanguinis debet esse notabilis, vt supra diximus. Et si quis habeat in ecclesia volitionem perpetrandi praedicta tria vel aliquod eorum extra ecclesiam non est sacrilegus. Si vero extra ecclesiam consentiat in aliquod horum faciendum intra ecclesiam, teneretur confiteri de hac circunstantia, quia iam fit iniuria loco. # 178 Circunstantia temporis , an sit confitenda . ¶ SED vtrum circunstantia temporis sit necessario confitenda, puta peccare in festo? Respondeo absolute, quod non . Ita tenet Caietanus, Siluester, Nider, & alij. Grauius est peccare in die festo sed non est grauitas necessaria ad confitendum . Et confessores debent de hoc admonere poenitentes. # 179 Confessores duos habere vnum pro grauibus alium pro leuibus an liceat. ¶ QVÆritur, an qui ex industria habet duos confessores , vnum cui omnia confiteatur peccata, alterum cui leuia dumtaxat, ad estimationem, benem faciat? Respondeo sine dubio hoc esse sacrilegium, & videtur magna fictio, & irridet confessorem faciens credere eum quod ipse sit probus . Et certe videtur mortale quando propter hoc facit. Non damnarem tamen eum qui semel incidit in mortale, non solitus peccare, si confiteatur alteri ne perdat opinionem quam habet erga primum confessorem suum. # 180 Credens se peccaturum proponens tamen non peccare, an sit absoluendus ¶ QVÆritur, si quis propter magnam consuetudinem quam habet peccandi , credit se iterum peccaturum : ipse tamen omnino vult cauere, & proponit non peccare, an sit absoluendus ? Respondeo omnino , quod sic. Quia si tunc non esset absoluendus, nec etiam quandó dubitaret. Item iste potest facere quod in se est & tamen, quod non possit tollere hanc formidinem a se. Consuetudo enim relabendi non impedit cum habeat bonum pro positum, & nihilominus propter experientiam non poterit credere se deinceps non peccaturum, ergo. Et haec de confessione sufficiant. Sequitur de satisfactione, tertia poenitentiae parte. # 181 Reatus poenae an remaneat post contritionem . QVÆritur, in primis vtrum postquam homo habuit contritionem de peccatis suis, & confessus est ea, & est in gratia maneat ei aliquis reatus poenae pro quo debeat satisfacere? Respondeo, quod sic. Et patet. 2. Regum . 12. de Dauid cui postquam dictum fuit transtulit dominus peccatum tuum a te, iniuncta est poenae vt moreretur puer ex Bersabe natus. Et Luce. 3. facite fructus dignos poenitentiae & hoc fit per satisfactionem . Et Romanos. 6. sicut exhibuistis membra vestra &c. quia si in Tyro, & Sydone, &c. Matthaei . 11. Item ecclesia orat pro mortuis. Et habetur etiam. 2. Machaueo. 12. vt a peccatis soluantur, & non solum a venialibus, sed etiam a mortalibus: cum dicat ab omni vinculo delictorum, ergo post remissam culpam manet reatus poenae. Et hoc est certum & de fide. Iam vero. # 182 Satisfactio quid sit & quomodo possimus Deo satisfacere ¶ QVÆritur, quid sit satisfactio? Re spondet. S. Tho. ex Anselmo, quod satisfactio est compensatio offensae prae teritae ad aequalitatem iustitiae. ¶ QVÆritur ergo vtrum aliquis possit satisfacere? Respondeo, quod satisfactio est pars iustitiae, iustitia autem exigit aequalitatem. Et si loquamur proprie de aequalitate vt satisfactio importat reddere aequale, dico quod nemo potest satisfacere. Quia nemo potest reddere Deo aequiualens, etiam si non peccassemus. Nam Dijs, parentibus & magistris, non potest reddi aequivalens , vt ait Aristoteles . Si vero loquamur de aequalitate proportionabili , quando ego facio quod possum, dico quod hoc modo possumus satisfacere Deo: etiam proprie capiendo satisfacere, vel si vultis ex beneuolentia acceptantis. Ad quae stionem igitur cum dicitur, an homo possit Deo satisfacere, dico quod si consideretur homo secundum sua naturalia seclusa gratia nullo modo potest satis facere pro peccato. Quia quicquid possumus dare Deo sine gratia, est nullius momenti. Cum etiam omnes iustitiae nostrae sint coram Deo tanquam panus menstruatae : vt ait propheta. Item quicquid possumus facere debemus Deo propter beneficia recepta. 1. Paralip. ca. 29. tua sunt domine omnia , & quae de ma nu tua recepimus reddidimus tibi. Et sic sine gratia est impossibile satisfacere deo ad aequalitatem . Nec etiam sine gratia ex acceptatione Dei possumus satisfacere. Dicere enim quod Deus acceptat opera nostra est dicere quod illa sunt accepta & grata Deo, sed si homo non habet gratiam non poterunt eius opera esse grata deo. Posset quidem Deus remittere sua omnipotentia peccata propter actus existentis in peccato, sed haec non esset satisfactio sed condonatio pura, & remissio. Secundo potest homo considerari in gratia. Et secundum hanc considerationem, si non habeamus respectum ad passionem Christi, adhuc non potest satisfacere ad aequalitatem. Quia non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam . Item quia illa opera sunt nostra , & si habent fructum est ex parte Dei. Potest tamen talis satisfacere ex liberalitate acceptantis. Si vero consideretur homo in gratia, prout gratia est effectus passionis Christi, sic proprissime , & ad aequalitatem satisfacit Deo: si iungamus merita nostra meritis Christi , qui etiam in quantum homo satisfecit ad aequalitatem iustitiae, & quantitatis . # 183 Satisfacere potest vnus pro altero. ¶ QVÆritur, vtrum vnus homo possit pro alterius hominis poena satisfacere? Verbi gratia Petrus post confessionem manet reus ad poenam vt decem, est dubium, an ego possim satisfacere pro illo? Respondeo ex omnium sententia quod sic. Ita habet vsus ecclesiae . Nihil enim tam naturale est homini quam vt quilibet vtatur re sua vt vult: quare ergo non potero vti hoc ieiunio meo vt voluero? vbi hoc prohibuit Deus? possum da re temporalia mea, quare non spiritualia . Item sufficientissime probatur ex consuetudine ecclesiae in qua vnus pro alio satisfacit. Item Collosen. 1. dicit, nunc gaudeo in passionibus meis pro vobis: & adimpleo quae des sunt passioni Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia. Item oratio mea valet alteri ad gloriam: iuxta illud orate pro inuicem vt saluemini . Iacobi. 5. ergo etiam ad remittendam poenam. Et si oratio, ergo etiam alia opera bona. Item omnes sumus inuicem membra: vt dicitur Romanos. 12. & Epheseos. 8. sed membra vnius corporis influunt inuicem, ergo. # 184 Satisfacere pro vno peccato & non pro alio, an possit peccator vel pro peccato iam remisso ¶ QVÆRItur, vtrum homo possit satisfacere pro vno peccato non satisfaciendo pro alio? vtrum homo existens in mortali, possit satisfacere pro poena peccati mortalis iam remissi? Respondeo ex sententia omnium, impossibile est quód quis satisfaciat prius pro poena, quam pro culpa. Et hoc est notum & a nemine dubitatum. Si vero sit in peccato, an possit satisfacere pro poena peccati iam dimissi? Respondeo, quod vel ista opera satisfactoria sunt iniun cta á confessore vel non: sed voluntarie assumpta. Si secundum , communis sententia omnium est quod nihil prossunt. 1. Corinthi. 13. Si tradidero corpus meum ita vt ardeam, charitatem autem non habuero nihil sum, nihil mihi prodest . Item opera illa ex se non sunt aequalia satisfactioni quam debet: nec etiam ex liberalitate acceptantis, quia non acceptantur cum procedant ab inimico Dei, ergo non sunt satisfactoria. Si autem sint iniuncta á confessore, licet Scotus videatur dicere quod valent, tamen S. Tho. 4. d. 15. & Enrrichus, quodlibeto. 8. q. 18. & Adrianus. q. quam de hoc facit. 4. & Palude. 4. d. 15. &. 22. dicunt quod nullo modo valent. Et patet rationibus nunc factis, nullus potest satisfacere sine gratia: remissio enim peccati est maxima amicitia Dei, qua non vtitur nisi erga amicos, ergo. Verum est quod talia opera iniuncta a confessore, & facta in peccato mortali, adueniente charitate, siue relinquant post se effectum siue non (haec enim distinctio friuola est, & nunquam placuit viris doctis) viuificantur & acceptantur a Deo: vt bene dicit Caietanus, quia satisfactio est pars sacramenti. Vnde si virtus confessionis reddit, quare non & satisfactionis? hoc pium est, sed tutius est implere in gratia poenitentiam iniunctam . Verum est, quod illa opera satisfactoria iniuncta á confessore, & facta in mortali, quamuis non valeant ad remissionem culpae, tamen per illa impletur praeceptum confessoris, & non tenetur poenitens iterum implere poenitentiam iniunctam. # 185 satisfactio sit per opera poe nalia. ¶ QVÆRITVR, vtrum satisfactio debeat fieri per opera poenalia? Pro huius intelligentia oportet prius intelligere, quid sit opus poenale . Opus poenale idem est quod malum poenae , & malum nihil aliud est quám priuatio boni. Triplex vero est bonum, honestum, vtile, et delectabile, poena proprie loquendo non est priuatio boni honesti, quia hoc est peccatum, sed est priuatio boni vtilis, vel delectabilis, sicut dare eleemosynam, ieiunare, orare &c. Nunc dico quod satisfactio debet fieri per opera poenalia . Ita est communis doctorum sententia. Probatur, quia satisfactio est opus iustitiae offensa autem consistit in hoc quod subtrahimus Deo obedientiam, & accipimus facultatem peccandi quam iure non habebamus. Cum ergo iustitia tendat ad aequalitatem , dignum est quod satisfaciamus per hoc quod subtrahamus a nobis quod iustum est, & nostrum est, pecuniam, vel coenam: sicut in lege fiebat satisfactio per contrapassum : oculum pro oculo &c. Confirmatur exemplo Christi qui potens per solam dilectionem Dei satisfacere, satisfecit per opera poenalia. Et quanto opus fuerit magis poenale, tanto erit magis satisfactorium caeteris paribus. Secundo dico (& credo esse probabile ac verum) quod per omne opus bonum possumus satisfacere: etiam per dilectionem Dei. Hoc tenet Scotus. Et patet, quia etiam inter homines fit satisfactio non solum per opera poenalia, sed etiam per omnia opera illa quae laeso complacent. Item probatur, quia nullum est opus bonum quod non sit poenale, ergo omne opus bonum est satisfactorium , quia lassat & defatigat hominem, vt contemplatio , & dilectio, quae licet sint opera animae , sed sunt animae coniunctae corpori: & haberemus magnum laborem si velemus Deum diligere, vel proximum per vnam horam. Item per dilectionem Dei satisfacimus pro poena peccati venialis: nam per illam remittitur veniale, vt diximus, ergo dilectio Dei est opus satisfactorium. Item quia dicere quod per dilectionem dei, & contemplationem , & alia id genus opera non satisfacimus, esset motiuum magnum ad deterrendum homines a melioribus bonis # 186 satisfacere, an possimus per opera alias debita. ¶ QVÆritur, vtrum sit necessarium quod opera per quae homo debet satisfacere sint libera, vel an possim satisfacere per opera alias debita: vt per ieiunium quadragessimae, vel orationem canonicarum horarum? Palude. 4. d. 15. q. 1. ar. 2. dicit absolute, quod nemo satisfacit per opera alias debita, & praecepta . Vnde qui dat pauperi existenti in extrema necessitate omnia bona sua non satisfacit. Idem dicit Maio. 4. dis. 15. q. 2. & Almain. q. 1. & Siluester. Et probant quia vnico precio non potest satisfieri duobus debitis, ergo eodem ieiunio non potest satisfacere quis pro peccatis, & ecclesiae. Item quia sequaeretur quod confessor posset iniungere clerico, quod diceret horas canoni cas in poenitentiam, aut quod solueret decem aureos quos debet, quod quidem esset irrisio. Sed his non obstantibus , ego non dubito quin possimus satisfacere per opera alias debita. Et puto erroneum dicere contrarium . Ita tenet Adrianus. q. quam de hoc fecit. Et probatur, ecclesia instituit ieiunium quadragessimale & alia, vt pro peccatis satisfaciamus, haec fuit eius intentio & saepissime orat in quadragessima vt acceptet Deus nostra ieiunia in remissionem peccatorum, ergo illa sunt satisfactoria pro peccatis. Ita dicendum est omnino, & vtinam vel sola ieiunia ab ecclesia instituta ieiunaremus. Ad argumentum igitur, confessor posset imponere clerico quod diceret horas canonicas in poenitentiam . Respondeo pri mo quod non debet hoc facere, quia debet iuuare eum ad satisfaciendum ac proinde debet aliquid de nouo imponere . Secundo dico quod si faciat, factum erit, & aliquando expediet: vt si nobiles nunquam ieiunent quadragessimam , bene faciet confessor praecipiens illis, ieiunetis hos quindecim dies qui remanent de quadragessima. Alia argumenta facile soluuntur. Nam cum ieiunium quadragessimae sit satisfactorium, ergo pro aliquibus est satisfactorium, ergo pro me. Mirabile enim est quod sit satisfactorium pro alijs & non pro me. Perderem ergo premium satisfactionis ieiunando quadragessimam propter ecclesiae praeceptum. Certe non credo. # 187 Poenitentiam impositam an possimus implere in missa de praecepto. ¶ QVÆritur, an qui impleret poenitentiam confessoris cum audit missam de praecepto, satisfaciat? Verbi gratia iniungit confessor septem psalmos recito eos inter audiendum missam die dominica , an satisfaciam praecepto confessoris? Aliqui summistae dicunt, quod non imp let , sed Adrianus dicit (& bene) quod implet & non peccat. Aliquo tamen modo facit irreuerenter. # 188 Poenitentia imponatur in rebus alias non debitis. ¶ SED quid si alicui sit iniunctum quod ieiunet tribus diebus quatuor temporum vel quadragessimae, an satisfaciat praecepto confesoris? Respondeo quod non, quia oportet stare ad intentionem confessoris, qui si non explicet contrarium, intelligitur de diebus alias non debitis. Secus esset de eleemosyna, nam non dubito quin si confessor iniungat poenitenti quod det aureum pauperi, melius faceret & magis ad intentionem confessoris si det illum pauperi existenti in extrema necessitate. # 189 Homo per se ipsum satisfaciat. ¶ DVB Itatur, an oporteat quód homo satisfaciat per se ipsum? Respondeo quod quilibet per se debet implere poenitentiam sibi iniunctam. Patet, quia id est praeceptum, vt tenebimus pro nunc . Item. quia poenitentia est vt medicina, modo medicina quae est mihi necessaria non confertur alteri: nisi confessor imponat sic poenitentiam , ieiuna tribus diebus vel fac quod alius ieiunet pro te. Si autem ego non possum bonum est quód alteri committam vt ieiunet pro me. # 190 Flagella inflicta a Deo sunt satisfactoria. ¶ QVÆritur, vtrum flagella inflicta a Deo in hoc mundo sint satisfactoria pro peccatis? Vt Nabuchodonosor ambulans in solitudine, sicut fera, & Dauid quandó occisus fuit a Deo puer eius? Videtur quod non, quia talia opera non sunt voluntaria, actus vero debet esse meritorius ad hoc quod sit satisfactorius, sed non potest esse meritorius nisi sit voluntarius, ergo. In oppositum est quia Nahum. 1. dicitur non insurget bis tribulatio. Quod septuaginta interpretes verterunt, non iudicauit Deus bis in idipsum , ergo si per has tribulationes quas patimur in hoc mundo non satisfacimus, bis de eodem iu dicamur. Ad hanc quaestionem respondet . S. Tho. 4. d. 15. & in additionibus q. 15. ar. 2. quod poena pro peccato potest dupliciter exigi. Vno modo ab illo cui non debetur satisfactio, sicut si occidi hominem debeo satisfactionem Deo. Si autem alius homo verberaret me propter hoc, haec poena non habet rationem satisfactionis sed vindictae : sicut si debeo tibi viginti, & alius accipit a me, per hoc ego non satisfacio tibi. Secundo modo potest exigi, seu infligi poena ab eo cui debetur satisfactio & talis poena vocatur proprie satisfactio. sicut illi qui puniuntur a communitate & iudicibus. Hoc supposito dico, quod poena a Deo inflicta potest esse satisfactoria. Probat . S. Tho. quia poena illa potest esse opus peccatoris per hoc quod voluntarie acceptat, & patienter sustinet: sicut Iob qui dicebat, sicut domino placuit ita factum est , sit nomem domini benedictum . Illud erat satisfactorium , quia iam erat proprium illius. Si autem quis renitatur tali poenae non est satisfactoria: si talis resistentia sit vsque ad peccatum mortale. Vnde infirmus qui velet sanari si posset, sed quia non potest fert bono animo, in nomine domini satisfacit, non solum per patientiam quam habet, sed quia ipsae poenae a Deo inflictae sunt satisfactoriae de se: sicut etiam poenae purgatorij & multo melius. Dico praeterea (& hoc est multum probabile, & verisimile) quod quicumque in gratia punitur a Deo in isto mundo, sufficienter punitur, & non punietur in alio seculo: & maxime si morte eum puniat, tunc enim non dubito quin mors inflicta a Christo (non loquor de morte naturali) omnem poenam deleat. Probatur, quia nulla est ratio iam quod Deus punit aliquem in vita, cur puniat partem & non totum. Hoc non negaret Hie ronymus qui verbum mirabile dicit super illud Nahum. i. non consurget duplex tribulatio. Quod vos potestis videre si placuerit in suo fonte. # 191 Poenalia opera fatisfactoria praecipua tria, ieiunium , eleemosyna, & oratio. ¶ QVÆritur, quae sint opera satisfactoria poenalia, vtrum sint tria quae communiter ponuntur a doctoribus, & a Magistro sententi. 4. d. 15. scilicet ieiunium, eleemosyna, & oratio? Respondeo, quod sic. Probat Sanctus Tho. quia vt supra diximus, in satisfactione oportet quod sicut peccator vsurpauit sibi quod non debet, ita auferat sibi aliquid quod ei competebat, puta bona naturalia per ieiunium , bona temporalia per eleemosynam. Bona autem spiritualia non debent auferri, sed satisfacimus operibus spiritualibus cognoscendo quod sunt Dei, & petendo auxilium quod fit per orationem . Et in his includuntur omnia opera poenalia. In ieiunio opera afflictiua ex natura sua pu ta peregrinatio, silentium &c. Praedicare vero, legere, & similia intelliguntur sub eleemosyna, quia sunt bona proximis exhibita. # 192 Confessor possit obligare poenitentem ad aliquam satisfactionem . ¶ QVÆritur, an confessor audiens confessionem possit obligare poenitentem ad aliquam satisfactionem? puta ad hoc vt ieiunet, vel det eleemosynam? Scotus. 4. d. 18. &. 19. tenet quod confessor non potest obligare poenitentem si ipse noluerit acceptare. Si autem semel acceptauerit tenetur implere poenitentiam sub poena peccati mortalis . Idem tenet Gabriel. d. 16. q. 2. dubio. 1. &. 5. quia potest satisfacere in alia vita. Idem tenet Siluester verbo confessio. 1. §. 25. &. 26. licet cum aliquibus limitationibus. Caieta. etiam . q. 2. de satisfactione tenet quod poenitens non tenetur acceptare poenitentiam , saltem sub poena peccati mortalis, & si acceptet non tenetur eam implere sub poena peccati mor talis. Sed quicquid sit de his opinionibus puto esse probabilius quod poenitens sub poena peccati mortalis tenetur acceptare poenitentiam sibi iniunctam . Ita tenet Magist. 4. d. 18. &. S. Tho. ibidem & in additionibus . q. 18. art. 3. &. d. 16. in expositione textus, & Palu. 4. di. 20. q. 2. & Maio. d. 17. q. 2. & Alma. d. 18. & videtur sententia omnium sanctorum antiquorum, qui si peccatori graui iniungerent poenitentiam, & ille nollet acceptare non reputarent eum (vt credo) esse in statu salutis. Et probo quod teneatur acceptare, quia in cap. omnis, dicitur & in iunctam sibi poenitentiam pro viribus studeat adimplere. In praedicto ca. est praeceptum obligans ad confitendum semel in anno, sed sub eijsdem verbis dicitur quod impleat poenitentiam iniunctam , & confiteatur, ergo etiam illud est praeceptum . Item cap. statuimus de maledicis dicitur si poenitentiam renuerit peccator iniunctam a sacerdote interdicatur ei ingressus ecclesiae. i. excommunicetur & ecclesiastica careat sepultura. Et licet hoc intelligatur de poenitentia publica, tamen eadem ratione intelligendum est de secreta: quia quantum ad claues nihil refert vtrum confessio fiat publice, vel secrete. Et credo quod qui antiquitus publice confitebantur, non iterum confitebantur secrete. Probatur etiam, sacerdos habet potestatem remittendi & soluendi culpam & poenam, ergo & ligandi quo ad culpam & poenam. Item quilibet iudex in foro contentioso habet potestatem imponendi poenam pro crimine, & alius tenetur acceptare, quare ergo iudex ecclesiasticus non habebit hanc potestatem in suo foro? # 193 Confessor non potest im ponere quamcumque voluerit poenitentiam . ¶ QVÆritur, vrum sacerdos habeat potestatem imponendi quamcumque poenitentiam voluerit pro suo arbitrio? Respondeo, non oportet quod per poenitentiam iniunctam a confessore, poenitens satisfaciat pro tota poena omnium peccatorum suorum. Nam alias frustra esset purgatorium . Secundo dico, quod sacerdos non potest imponere quantamcunque poenam grauem, & quando esset intolerabilis, poenitens non tenetur obedire. Vtrum autem debeat sacerdos ponere aliquam poenitentiam sub consilio, fac hoc, & si volueris fac etiam istud. Palude consulit ita facere, & Siluester, & alij. Hoc etiam laudat sanctus Tho. propter quod dico, quod talis poenitentia propter consilium sacerdotis est magis meritoria, quam si eam faceret ex arbitrio proprio solum modo. # 194 Confessor potest mutare vel tollere poenitentiam ab alio confessore iniunctam . ¶ QVÆritur, vtrum secundus confessor possit commutare, vel tollere poenitentiam impositam a primo confessore? De hoc sunt opiniones. Siluester & isti dicunt quod non potest nisi confi teatur. Sed puto probabilius quod potest, quia secundus confessor est iudex & habet potestatem super istum, & ideo satis est quód poenitens confiteatur peccatum illud, quod non fecerit poenitentiam sibi iniunctam ab alio, & potest confessor, vel tollere totam, vel minuere, vel etiam commutare. Vtrum autem confessor teneatur semper aliquam iniungere poenitentiam poenitenti, posset dubitari. Sed dico quod sic quia est iudex, & grauiter peccaret si nullam imponeret, nisi esset ex magna & rationabili causa, vt in articulo mortis, vel si videret quod poenitens nullam acceptaret poenitentiam: si tamen hoc contingere possit vnquam. Haec de satisfactione dicta sufficiant.