# 203 Minister sacramenti vnctionis est omnis sacerdos ΒΆ De ministro vero huius sacramenti dico quod est omnis sacerdos: vt patet ex verbis Iacobi. Et quia hoc ordinatur ad remissionem peccatorum & omnis sacerdos potest peccata remittere, ac proinde quilibet sacerdos potest hoc sacramentum ministrare, non ex commissione praelatorum sed ex officio: quia hoc non pertinet ad iurisdictionem . De iure vero & non de necessitate sacramenti requiritur quod sit proprius sacerdos. Sed proprio sacerdote deficiente quilibet sacerdos ( praeter religiossos) in necessitate potest & debet communicare infirmum & vngere.