Minister sacramẽti vnctiōis est omnis sacerdos ¶ De ministro verò huius sacramenti dico quòd est omnis sacerdos: vt patet ex verbis Iacobi. Et quia hoc ordinat̃ ad remissionem peccatorum & om̃is sacerdos potest peccata remittere, ac proindè quilibet sacerdos potest hoc sacramẽtũ ministrare, nō ex cōmissione prælatorũ sed ex officio: quia hoc nō ꝑtinet ad iurisdictionẽ . De iure verò & nō đ necessitate sacramẽti requiritur ꝙ sit ꝓprius sacerdos. Sed ꝓprio sacerdote deficiente quilibet sacerdos ( preter religiossos) in necessitate pōt & debet cōicare infirmum & vngere.