¶ QVÆritur, an sanis debeat hoc sacramentum conferri? Respondeo secundum . S. Tho. & alios, quod non. Patet ex verbis Iacobi, infirmatur quis in vobis. Item quia hoc sacramentum est curatiuum, & exterius debet significare quod interius facit: curatio autem solis infirmis conuenit, ergo soli illi debent inungi. Si autem quandó vnguntur moriantur non procedatur vlterius. Si vero sit dubium vngat sub dubio dicens si es mortuus non te vngo, si veró non est mortuus, per istam vnctionem & suam pijssimam &c.