Vnctionis sacramentũ infirmis dandũ . ¶ QVÆritur, an sanis debeat hoc sacramentum conferri? Respondeo secundũ . S. Tho. & alios, ꝙ non. Patet ex verbis Iacobi, infirmatur quis in vobis. Item quia hoc sacramẽtũ est curatiuum, & exterius debet significare quod interius facit: curatio autem solis infirmis conuenit, ergo soli illi debent inungi. Si autem quandó vngũ tur moriantur non ꝓcedatur vlterius. Si vero sit dubiũ vngat sub dubio dicens si es mortuus non te vngo, si veró non est mortuus, per istam vnctionem & suam pijssimam &c.