¶ QVÆritur, vtrum omnes infirmi sint vngendi ? Respondeo quod communis sententia est quod solus infirmus qui est in periculo mortis probabili est capax huius sacramenti . Probat. S. Tho. quia hoc sacramentum est vltima medicina: vt etiam sonat ipsum nomen extrema vnctio, ergo est adhibenda quando non est aliud remedium , nec spes. Nec tamen infirmi omnes qui sunt in tali periculo sunt vngendi. Nam primo excipiuntur pueri: quia in ipsa forma dicitur indulgeat tibi Deus quicquid deliquisti. Et eadem ratione excipiuntur perpetuo dementes, quia nunquam peccauerunt actualiter. Nec beatissima virgo esset vngenda , quia caruit omni peccato. Is autem qui adultus baptizatur, si illico infirmetur ad mortem est vngendus, vt tenet Palude, & Hostiensis quia instant ei magna certamina. Excipiuntur etiam damnati ad mortem quia non sunt iam capaces salutis corporalis, qui est vnus effectus huius sacramenti. Excipiuntur etiam furiosi & amentes qui habent dilucida interuala: nisi fuerint bonae vitae & formaliter illud petierint. Hoc est propter defectum venerationis.