¶ QVÆritur, vtrũ oẽs infirmi sint vngẽdi ? Respōd. ꝙ cōmunis sentẽtia est ꝙ solus infirmus qui est in ꝑiculo mortis ꝓbabili est capax huius sacramenti Probat. S. Tho. quia hoc sacramẽtũ ẽ vltima medicina: vt etiā sonat ipsum nomen extrema vnctio, ergo est adhibenda qñ non est aliud remediũ , nec spes. Nec tñ infirmi oẽs qui sunt in tali periculo sunt vngendi. Nam primò excipiuntur pueri: quia in ipsa forma dicitur indulgeat tibi Deus quicquid deliquisti. Et eadem ratione excipiuntur perpetuo dementes, quia nunquā peccauerunt actualiter. Nec beatissima virgo esset vngẽda , quia caruit omni peccato. Is autem qui adultus baptizatur, si illico infirmetur ad mortem est vngendus, vt tenet Palude, & Hostiens. quia instant ei magna certamina. Excipiũtur etiam damnati ad mortem quia non sunt iam capaces salutis corporalis, qui est vnus effectus huius sacramenti. Excipiuntur etiam furiosi & amentes qui habent dilucida interuala: nisi fuerint bonæ vitæ & formalitèr illud petierint. Hoc est propter defectum venerationis.