¶ QVÆritur, in quibus partibus est vngendus infirmus? Videtur quod in omnibus, quia significat hoc sacramentum perfectam animae curationem, ergo debet vngi in toto corpore: quia anima est in qualibet parte corporis. Respondeo, quod in medicationibus corporalibus applicantur medicinae non omnibus partibus quae dolent, sed vbi est radix morbi. Et quia tres sunt radices morbi spiritualis: videlicet ratio dirigens, appetitus mouens & prosequens , & principia rationis per quae intelligit, sunt sensus (nihil enim in intellectu quin prius fuerit in sensu) ideó vnguntur omnes sensus. Principium vero mouens appetitum est dilectio: vnde vnguntur renes vbi viget dilectio. Foeminae vero propter honestatem, nec in renibus, nec in ventre sunt vngendae . Pedes vero vnguntur quia sunt prosecutiui & executiue se habent. Vnctio quidem in sensibus est de essentia, non autem vnctio in renibus. Quia principium dirigens est principium omnium aliorum. Et ideo in aliquibus partibus non vnguntur : & melius esset quod non esset in vsu. At mutilati vnguntur in partibus proximis. Et etiam ceci a natiuitate sunt in oculis vngendi. Quia tales possent per aliquas sensationes desiderare videre mulieres.