Infirmi in quibus corporis partibꝰ vngẽdi . ¶ QVÆritur, in quibus partibus est vngendus infirmus? Videtur ꝙ in omnibus, quia significat hoc sacramentũ perfectam animæ curationem, ergo debet vngi in toto corpore: quia anima est in qualibet parte corporis. Respondeo, ꝙ in medicationibus corporalibus applicantur medicinæ nō omnibus partibus quæ dolent, sed vbi est radix morbi. Et quia tres sunt radices morbi spiritualis: videlicet ratio dirigens, appetitus mouens & prosequẽs , & principia rationis per quæ intelligit, sunt sensus (nihil enim in intellectu quin prius fuerit in sensu) ideó vnguntur oẽs sensus. Principiũ verò mouens appetitum est dilectio: vnde vnguntur renes vbi viget dilectio. Foeminæ verò propter honestatem, nec in renibus, nec in ventre sunt vngẽdæ Pedes verò vnguntur quia sunt prosecutiui & executiuè se habent. Vnctio quidẽ in sensibus est de essentia, nō autẽ vnctio in renibus. Quia principiũ dirigens est principiũ oĩum aliorum. Et ideò in aliquibus partibus nō vngũ tur : & melius esset quòd non esset in vsu. At mutilati vnguntur in partibus proximis. Et etiā ceci à natiuitate sunt in oculis vngendi. Quia tales possent per aliquas sensationes desiderare videre mulieres.