PRIMO quaeritur, an extrema vnctio sit sacramentum ? Respondeo secundum omnes catholicos quod sic. Quia est inuisibilis gratiae visibilis forma, nam significat gratiam interiorem , cum eius effectus sit remouere reliquias peccatorum . Et confert gratiam iuxta illud Iacobi 5. & si in peccatis fuerit dimittentur ei. Ex quo patet quod si peccator cum sola attritione recipiat hoc sacramentum , recipiet gratiam virtute illius , & remissionem peccatorum mortalium . Item probatur quod sit sacramentum , quia in cap. ad abolendam de haereticis excommunicantur qui aliter sentiunt de sacramentis quam sentit romana ecclesia: sed ecclesia romana in concilio Florentino sub Eugenio. 4. determinauit quod extrema vnctio est vnum de septem sacramentis ecclesiae. Et in capi. illud superfluum. 95. distinctio. idem determinatur, ergo ita tenendum est de fide & oppositum est haereticum.