Extrema vnctio est sacramẽ tum . PRIMO quæritur, an extrema vnctio sit sacramentũ ? Respondeo secundũ omnes catholicos ꝙ sic. Quia est inuisibilis gr̃ ę visibilis forma, nā significat gr̃am interiorẽ , cũ eius effectus sit remouere reliquias peccatorũ . Et cōfert gr̃am iuxta illud Iacobi 5. & si in peccatis fuerit dimittent̃ ei. Ex quo patet ꝙ si peccator cũ sola attritiōe recipiat hoc sacramẽtũ , recipiet gr̃am virtute illiꝰ , & remissionẽ peccatorũ mortaliũ . Itẽ ꝓbatur ꝙ sit sacramentũ , quia in cap. ad abolendam de hæreticis excōmunicā tur qui alitèr sentiunt de sacramentis quàm sentit romana ecclesia: sed ecclesia romana in concilio Florentino sub Eugenio. 4. determinauit ꝙ extrema vnctio est vnum de septem sacramentis ecclesiæ. Et in capi. illud superfluum. 95. distinctio. idem determinatur, ergo ita tenendum est de fide & oppositum est hæreticum.