¶ QVÆritur, à quo sit hoc sacramentum institutũ , an à Christo? Magister, 4. d. 23. ex verbis Hugonis ait quòd ab apostolis, Iacob. 5. Sed cũ sacramenta nouæ legis conferant gratiam quā solus Christus confert: tenẽdum est omnino ꝙ Christus instituit hoc sacramẽ tum . Nam instituere sacramenta pertinet ad potestatem excellentię quam solus Christus habuit. Quod autem dicit magister quòd fuit ab apostolis institutum, intelligendum est secundũ sanct. Tho. ꝙ est ab apostolis promulgatum. Sed vbi legitur in sacra scriptu ra huius sacramẽti institutio? S. Tho. & omnes alij dicunt ꝙ non est expressus locus vbi fuerit institutum. Habemus tamen ꝙ sit sacramentum ex traditione ecclesiæ quæ in his quæ sunt fidei errare nō potest: & hoc sufficit nobis. Euangelistæ non curauerunt tradere nisi necessaria ad salutem, vt de baptismo, poenitẽtia , eucharistia, quæ sunt sacramenta necessaria. De confirmatione verò & extrema vnctione ꝓ ptereà siluerunt, quia nō sunt necessaria ad salutem: quanuis Marci. 6. videatur fieri de hoc sacramento mentio cũ duodecim vngebant infirmos oleo.