Extrema vnctio an sit à Christo ĩstituta instituta .

¶ QVÆritur, à quo sit hoc sacramentum institutũ institutum , an à Christo? Magister, 4. d. 23. ex verbis Hugonis ait quòd ab apostolis, Iacob. 5. Sed cum sacramenta nouæ legis conferant gratiam quā quam solus Christus confert: tenẽdum tenendum est omnino quod Christus instituit hoc sacramẽ tum sacramentum . Nam instituere sacramenta pertinet ad potestatem excellentię excellentiae quam solus Christus habuit. Quod autem dicit magister quòd fuit ab apostolis institutum, intelligendum est secundũ secundum sanct. sanctum Tho. quod est ab apostolis promulgatum. Sed vbi legitur in sacra scriptu| ra huius sacramẽti sacramenti institutio? S. Sanctus Tho. & omnes alij dicunt quod non est expressus locus vbi fuerit institutum. Habemus tamen quod sit sacramentum ex traditione ecclesiæ quæ in his quæ sunt fidei errare non potest: & hoc sufficit nobis. Euangelistæ non curauerunt tradere nisi necessaria ad salutem, vt de baptismo, poenitẽtia poenitentia , eucharistia, quæ sunt sacramenta necessaria. De confirmatione verò & extrema vnctione ꝓ ptereà proptereà siluerunt, quia non sunt necessaria ad salutem: quanuis Marci. 6. videatur fieri de hoc sacramento mentio cum duodecim vngebant infirmos oleo.
Loading...