# 196 Extrema vnctio an sit a Christo instituta . ¶ QVÆritur, a quo sit hoc sacramentum institutum , an a Christo? Magister, 4. d. 23. ex verbis Hugonis ait quod ab apostolis, Iacob. 5. Sed cum sacramenta nouae legis conferant gratiam quam solus Christus confert: tenendum est omnino quod Christus instituit hoc sacramentum . Nam instituere sacramenta pertinet ad potestatem excellentiae quam solus Christus habuit. Quod autem dicit magister quod fuit ab apostolis institutum, intelligendum est secundum sanctum Tho. quod est ab apostolis promulgatum. Sed vbi legitur in sacra scriptu ra huius sacramenti institutio? Sanctus Tho. & omnes alij dicunt quod non est expressus locus vbi fuerit institutum. Habemus tamen quod sit sacramentum ex traditione ecclesiae quae in his quae sunt fidei errare non potest: & hoc sufficit nobis. Euangelistae non curauerunt tradere nisi necessaria ad salutem, vt de baptismo, poenitentia , eucharistia, quae sunt sacramenta necessaria. De confirmatione vero & extrema vnctione propterea siluerunt, quia non sunt necessaria ad salutem: quanuis Marci. 6. videatur fieri de hoc sacramento mentio cum duodecim vngebant infirmos oleo.