¶ QVÆritur, quis sit effectus huius sacramenti? Respondeo ꝙ hoc sacramentum non imprimit characterem, & ideò est iterabile. Patet, quia in cō cilio Florentino dicitur ꝙ solũ tria sacramenta imprimunt characterem, baptismus, confirmatio, & ordo. Secũ dò dico quòd effectus principalis huius sacramenti est remissio peccatorũ minus principalis est sanitas corporis. Dicente Iacobo, & alleuiabit eum dominus, & si in peccatis fuerit dimittentur ei. Sed tota difficultas est, ad remissionem quorum peccatorum ordinetur. Ricardus, Bonauentura, Scotus, Durandus, & Maioris, dicũt quòd ordinatur ad remissionem venialiũ . Sed contra quia contra venialia sunt multa remedia, & faciliora, vt aqua benedicta, oratio dñica , tunsio pectoris &c & in ceremonijs huius sacramẽti , vna est confessio generalis, in qua remittũ tur venialia, ergo non ordinatur ad remissionem venialium. Item quia si ordinaretur ad remissionem venialium deberet conferri sanis. Dico igitur cũ S. Tho. ꝙ ordinatur ad reliquias peccatorũ , quæ sunt, debilitas potentiarũ , tristitia, & alia quę impediunt animā cogitare de Deo. Et proptereá confertur hoc sacramentum infirmis vt possint facilius resistere tentationibus demonũ , quæ tunc maximè insurgunt, & remotio illa est exhilaratio cordis vt habetur in capit. vnico de sacra vnctione. Idem dicit etiam Palude. Nō negamus tamen quin remittat venialia, imo & aliquandò remittit mortalia. In peccato ergo sunt tria, macula, poena, & reliquiæ. Ad tollendam maculam, in ingressu nouæ vitæ ordinatur baptismus. Post perditam verò vitā spiritualem ordinatur poenitentia ad tollendam maculā . Ad poenā verò non est aliquid de per se ordinatũ . Manet ergo ad reliquias peccatorũ extrema vnctio. Et reliquiæ istæ sunt quæ dā qualitates infectiuæ animæ, & naturalis impotẽtia , & ineptitudo quę remanet post peccatũ ad exercẽdũ bona oꝑa , & ligamẽ quoddā aĩ æ ad opera virtutis, quod prouenit á peccato. De secundo effectu qui est sanitas corporalis, dicitur in concilio Florentino ꝙ non semper sequitur, sed quandò ex pedit infirmis bene valere.