# 197 vnctionis extremae effectus ¶ QVÆritur, quis sit effectus huius sacramenti? Respondeo quod hoc sacramentum non imprimit characterem, & ideo est iterabile. Patet, quia in concilio Florentino dicitur quod solum tria sacramenta imprimunt characterem, baptismus, confirmatio, & ordo. Sec undo dico quod effectus principalis huius sacramenti est remissio peccatorum , minus principalis est sanitas corporis. Dicente Iacobo, & alleuiabit eum dominus, & si in peccatis fuerit dimittentur ei. Sed tota difficultas est, ad remissionem quorum peccatorum ordinetur. Ricardus, Bonauentura, Scotus, Durandus, & Maioris, dicunt quod ordinatur ad remissionem venialium . Sed contra quia contra venialia sunt multa remedia, & faciliora, vt aqua benedicta, oratio dominica , tunsio pectoris &c & in ceremonijs huius sacramenti , vna est confessio generalis, in qua remittuntur venialia, ergo non ordinatur ad remissionem venialium. Item quia si ordinaretur ad remissionem venialium deberet conferri sanis. Dico igitur cum Sancto Thoma quod ordinatur ad reliquias peccatorum , quae sunt, debilitas potentiarum , tristitia, & alia quae impediunt animam cogitare de Deo. Et proptereá confertur hoc sacramentum infirmis vt possint facilius resistere tentationibus demonum , quae tunc maxime insurgunt, & remotio illa est exhilaratio cordis vt habetur in capit. vnico de sacra vnctione. Idem dicit etiam Palude. Non negamus tamen quin remittat venialia, imo & aliquando remittit mortalia. In peccato ergo sunt tria, macula, poena, & reliquiae. Ad tollendam maculam, in ingressu nouae vitae ordinatur baptismus. Post perditam vero vitam spiritualem ordinatur poenitentia ad tollendam maculam . Ad poenam vero non est aliquid de per se ordinatum . Manet ergo ad reliquias peccatorum extrema vnctio. Et reliquiae istae sunt quae dam qualitates infectiuae animae, & naturalis impotentia , & ineptitudo quae remanet post peccatum ad exercendum bona opera , & ligamen quoddam animae ad opera virtutis, quod prouenit á peccato. De secundo effectu qui est sanitas corporalis, dicitur in concilio Florentino quod non semper sequitur, sed quando ex pedit infirmis bene valere.