# 198 Extrema vnctio est vnicum sacramentum. ¶ QVÆritur, cum hic sint multae vnctiones, & multae formae, an vnctio sit vnicum sacramentum, vel plura? Respondeo secundum omnes quod est vnum sacramentum : sicut vnum artificale, vt vna domus, & vna curatio quae fit in radicibus peccatorum, hoc est in quinque sensibus. Sed quares in qua illarum vnctionum datur gratia? Respondet sanctus Tho. quod in vltima.