¶ QVÆRItur, quae sit materia huius sacramenti? Respondeo quod omnes conueniunt quod est oleum. Et habetur ex verbis Iacobi. 5. orent super eum vngentes eum oleo. Et in capit. vnico de sacra vnctione. Et in concilio Florentino. Et ratio conuenientiae est quia haec curatio est vltima, & debet esse perfecta: ac debet significare spem qua tunc infirmus maxime, indiget quae quidem spes significatur per lenitatem olei. Oleum enim est optimum ad curandum quia maxime penetratiuum est. Nomine autem olei intelligitur oleum oliuarum: sicut nomine panis intelligitur triticeus, & nomine vini, vitis. Sufficeret autem oleum rosaceum nisi sit multum corruptum . Et in ca. vnico de sacra vnctione praecipitur quod non mittatur balsamum. Idem habetur in concilio Florentino. Hoc autem oleum de necessitate praecepti debet esse benedictum ab episcopo : vt patet in dicto ca. vnico. Ratio quare debet esse benedictum est, quia materia omnium sacramentorum habentium materiam praeter actus recipientis, debet esse consecrata, seu sanctificata: quia est instrumentum ad conferendam sanctitatem. Materia autem sacramentorum quibus Christus vsus est non indiget alia sanctificatione: quia per contactum sui sacratissimi corporis eam sanctificauit, vt aquam in baptismo, panem in eucharistia. Materia vero extremae vnctionis, & materia confirmationis indigent benedictione: quia his sacramentis non est vsus Christus . Posset autem simplex sacerdos ex commissione papae oleum consecrare, ut tenet Palude, Scotus, & Caietanus. 3. parte questione. 72. arti. 3.