¶ QVÆRItur, quę sit materia huius sacramenti? Respond. ꝙ omnes cō ueniunt quòd est oleum. Et habetur ex verbis Iacobi. 5. orent super eum vngentes eum oleo. Et in capit. vnico de sacra vnctione. Et in concilio Florentino. Et ratio conueniẽtiæ est quia hæc curatio est vltima, & debet esse perfecta: ac debet significare spẽ qua tunc infirmus maximè, indiget quæ quidẽ spes significat̃ per lenitatẽ olei. Oleũ enim est optimũ ad curandum quia maximè penetratiuũ est. Nomine autem olei intelligitur oleum oliuarum: sicut nomine panis intelligit̃ triticeus, & nomine vini, vitis. Sufficeret autem oleum rosaceũ nisi sit multum corruptũ . Et in ca. vnico de sacra vnctione præcipitur quòd non mittat̃ balsamum. Idem habetur in concilio Florentino. Hoc autem oleum de necessitate praecepti debet esse benedictum ab episcopo : vt patet in dicto ca. vnico. Ratio quare debet esse benedictum est, quia materia omnium sacramentorum habentium materiam prę ter actus recipientis, debet esse consecrata, seu sanctificata: quia est instrumentum ad conferendā sanctitatem. Materia autẽ sacramentorum quibus Christus vsus est non indiget alia sanctificatione: quia per cōtactum sui sacratissimi corporis eā sanctificauit, vt aquam in baptismo, panẽ in eucharistia. Materia verò extremæ vnctionis, & materia confirmationis indigẽt benedictione: quia his sacramẽtis nō est vsus Christꝰ . Posset autem simplex sacerdos ex commissione papae oleum consecrare, ut tenet Palude, Scotus, & Caietanus. 3. parte questione. 72. arti. 3.