¶ QVÆritur, an esset verum sacramentum si quis vngeret oleo non consecrato? Palude, & Durand. dicunt quod papa non posset vngere oleo non consecrato. Caietanus dubitat, an consecratio olei sit de necessitate sacramenti . Et ideo probabiliter credo, quod non est de necessitate sacramenti licet sit de necessitate praecepti, patet quia Iaco. 5. est expressa materia huius sacramenti, & forma & minister: & tamen nulla fit mentio de consecratione olei, ergo. Item in ca. pastoralis de sacramentis non iterandis, Innocentius tertius requisitus, an ille qui erat confirmatus oleo non benedicto, esset iterum confirmandus? Respondit nihil est iterandum sed caute supplendum quod in caute fuit ommissum, ergo non erat repetenda forma: ac proinde fuit verum sacramentum . Et eadem ratio erit de extrema vnctione .