Oleum vnctiōis oportet esse consecratũ ¶ QVÆritur, an esset verum sacramentũ si quis vngeret oleo non consecrato? Palude, & Durand. dicũt ꝙ papa non posset vngere oleo non consecrato. Caietanus dubitat, an consecratio olei sit de necessitate sacramẽti . Et ideò probabiliter credo, quod nō est de necessitate sacramenti licet sit de necessitate praecepti, patet ꝗ Iaco. 5. est expressa materia huius sacramenti, & forma & minister: & tamen nulla fit mẽtio de cōsecratione olei, ergo. Item in ca. pastoralis de sacramentis non iterandis, Innocentius tertius requisitus, an ille qui erat confirmatus oleo non benedicto, esset iterum confirmandus? Respondit nihil est iterādum sed cautè supplẽdum quod in cautè fuit ommissum, ergo non erat repetenda forma: ac proindè fuit verũ sacramentũ . Et eadẽ ratio erit de extrema vnctiōe .