¶ QVÆRitur, quae sit forma huius sacramenti ? Respondeo quod forma est deprecatiua quam nunc tenet ecclesia. Quia ex Iacobo patet sic debere esse cum dicat, orent pro eo, oratio autem idem est quod deprecatio. Ratio vero quare forma huius sacramenti non est indicatiua sed deprecatiua est, quia iam infirmus est a se destitutus, & eget aliorum precatione. Item quia iam transit ad alium forum & commendatur alteri foro per hoc sacramentum. Forma ergo qua nunc vtitur ecclesia est de necessitate praecepti: vt patet in concilio Florentino. Secundo dico, si aliquae ecclesiae vtantur forma indicatiua, videtur pium quod sufficiat. Et hoc etiam ponit Ricardus, & Durandus quia alias ecclesia non permitteret tantum errorem. Quanuis Capreolus non putet esse probabile quod aliquae ecclesiae vtantur forma indicatiua tantum. Tertio dico, quod ecclesia posset mutare formam dummodo esset deprecatiua: quia Iacob non dicit nisi orent . Est ego forma, per istam vnctionem & suam pijssimam misericordiam indulgeat tibi Deus quicquid deliquisti per visum auditum &c.