Forma sacramẽ ti vnctionis. ¶ QVÆRitur, quæ sit forma huius sacramẽti ? Respōd. ꝙ forma est deprecatiua quā nunc tenet ecclesia. Quia ex Iacobo patet sic debere esse cùm dicat, orent pro eo, oratio autem idẽ est quod deprecatio. Ratio verò quare forma huius sacramenti non est indicatiua sed deprecatiua est, quia iam infirmus est à se destitutus, & eget aliorũ precatione. Item quia iam transit ad alium forum & commendatur alteri foro per hoc sacramentum. Forma ergo qua nunc vtitur ecclesia est de necessitate præcepti: vt patet in concilio Florentino. Secundò dico, si aliquę ecclesiæ vtantur forma indicatiua, videtur piũ quòd sufficiat. Et hoc etiā ponit Ricardus, & Duran. quia aliâs ecclesia non permitteret tantum errorem. Quanuis Capreolus non putet esse probabile ꝙ aliquæ ecclesiæ vtantur forma indicatiua tantum. Tertiò dico, ꝙ ecclesia posset mutare formā dũmodo esset deprecatiua: quia Iacob non dicit nisi orẽt . Est ego forma, per istā vnctionẽ & suam pijssimam misericordiam indulgeat tibi Deus quicquid deliquisti per visum auditũ &c.